Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quid etiam de illius feminae pronuntiabimus facto, quae suscipiens illos qui ad regem Dauid a praedicto Chusi fuerant destinati abscondit in puteo et expandens uelamen super os eius, cum ptisanas se torrere simulasset, transierunt, inquit, gustata paululum aqua, atque hoc eos figmento ab insequentium manibus liberauit? quapropter respondete quaeso mihi, quid fuissetis acturi, si qua nobis nunc sub euangelio constitutis similis fuisset exorta condicio: utrumnam maluissetis eos simili celare mendacio dicentes eodem modo: transierunt gustata paululum aqua, et inplere illud quod praecipitur: erue eos, qui ducuntur ad mortem: et redime eos qui interficiuntur, ne parcas, an ueritatis confessione latitantes prodere perempturis?

et ubi illud apostoli: nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius, et: caritas non quaerit quae sua sunt, sed ea quae aliorum, ac de se ipso: non quaero, inquit, quod mihi utile est sed quod multis, ut salui fiant ? si enim ea quae nostra sunt quaerimus et id quod nobis utile est pertinaciter uolumus retentare, etiam in huiusmodi necessitatibus loqui nos necesse est ueritatem et reos fieri mortis [*]( 3 II Beg. 17, 14 12 L c. 20 19 Prov. 24, 11 (LXX) 22 ICor. 10,24 23 I Cor. 13, 5. Phil.2,4 24ICor.lO,33 ) [*](1 toto TOv circumuenientes Π1 4 ahitofel Π1ϒ utile om. IIO 10 cusi 0 11 distiDati T 12 tyunas T tisanas 0 tenere Π1 terere Π213 inquid TO panlolom T 16 eztorta 2 18 paalolum T 19 dicnntnr T 20 redimere ΠΟne] et T* in rOl. 21 peremtarii EO pott ubi in T add. eat a in. 2 24 se om. Σ, s. I. additum in n inquid IITO )

481
alienae: si uero ea quae aliis salutaria sunt nostris utilitatibus praeponentes apostolico satisfecerimus imperio, sine dubio subeunda eat nobis necessitas mentiendi.

et idciroo nec integra caritatis uiscera possidere nec ea quae aliorum sunt secundum apostolicam disciplinam quaerere poterimus, nisi his quae districtioni nostrae perfectionique conueniunt paululum relaxatis condescendere utilitatibus aliorum prono maluerimus affectu et ita cum apostolo infirmis efficiamur infirmi, ut lucrari possimus infirmos.