Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idcirco utrique eorum fructus operationis suae secundum destinationem mentis ac propositum uoluntatis adscriptus est, qua nec ille fraudem nec iste salutem statuit operari. illud enim pro retributione mercedis iuste unicuique repensatur quod principaliter mente conceperit, non quod exinde uel bene uel male contra uotum operantis emerserit. ideoque iustissimus iudex excusabilem, immo laudabilem talis mendacii censuit praesumptorem, quia sine eo ad benedictionem primitiuorum non poterat peruenire, nec debuit in crimen uocari quod desiderio benedictionis exortum est.

alioquin non modo iniquus in fratrem patriarcha praedictus, sed etiam circumuentor in patrem et sacrilegus extitisset, si habens aliam uiam qua ad benedictionis illius gratiam perueniret hanc quae fratri [*](4 Mt. 26, 24 ) [*]( 4 ei erat ∑ 7 se esse Tc 9 fratremne 0 10 dampnationem II 11 perpetuam Π1O perpetuae T 12 nec] non T et om. T primogeniti Z 13 diatinatam TIT 15 fylargiriae I pbylargiriae II philargiriae T pbilargyriae 0 redemtorem 2 O 18 quam Π1 quia TOv 20 concipitur 77 22 tales IP 23 praeaumtorem ∑O 25 extortum TO 27 patre 2 abiens 2 )

473
damnosa esset ac noxia expetere maluisset. uidetis igitur apud deum non processum operis, sed destinationem mentis inquiri. his itaque praestructis ut ad propositam quaestionem ob quam haec uniuersa praemissa sunt reuertamur, respondeatis mihi primitus uelim, cuius rei causa uos illius sponsionis nexibus uinxeritis.

GERMANVS : Prima ut diximus extitit causa, qua nostros maestificare seniores ac praeceptis eorum obsistere uerebamur, secunda, qua, si quid perfectum atque magnificum uel uisu uel auditu percepissemus a uobis, cum reuersi ad coenobium fuissemus, exercere nos posse inconsultissima persuasione credidimus.