Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idcirco utrique eorum fructus operationis suae secundum destinationem mentis ac propositum uoluntatis adscriptus est, qua nec ille fraudem nec iste salutem statuit operari. illud enim pro retributione mercedis iuste unicuique repensatur quod principaliter mente conceperit, non quod exinde uel bene uel male contra uotum operantis emerserit. ideoque iustissimus iudex excusabilem, immo laudabilem talis mendacii censuit praesumptorem, quia sine eo ad benedictionem primitiuorum non poterat peruenire, nec debuit in crimen uocari quod desiderio benedictionis exortum est.