Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim ignominiosam iracundiae passionem -ita a sapientibus occultari debere decernit, ut iracundiae uelocitatem culpans non prohibeat tarditatem: quam utique, si per necessitatem humanae infirmitatis inruerit, ideo censuit occultandam, ut, dum ad praesens sapienter obtegitur, in perpetuum deleatur. haec enim est natura irae, ut dilatata languescat et pereat, prolata uero magis magisque confiagret. dilatanda ergo atque amplianda sunt pectora, ne angustiis pusillanimitatis artata iracundiae turbulentis aestibus obpleantur et recipere secundum prophetam illud nimis latum mandatum dei angusto corde nequeamus nec dicere cum propheta: uiam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum.