Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

damus locum irae, quotiens conmotioni alterius humili atque tranquilla mente subcumbimus et quodammodo dignos nos qualibet iniuria profitentes inpatientiae saeuientis obsequimur. ceterum hi qui ita sensum apostolicae perfectionis inclinant, [*]( 4 Hab. 3,2 (LXX) 8 ProT. 29,11 (LXX) 18 Bom. 12,19 20 I Cor. 13, 7 ) [*](2 e om. TO 4 conplebit O prof. II 7 in om. ITT a] in T salamone ∑ΠΟ 8 dampnatur Π1 9 proferet 0 impius II inripiens TO 10 ad nltionem] adnlationem 27 15 iracondiae cogitatione T 16 pnsillaanimitates (i eras. ?) Π2 18 inrnerint 2 19 uestris om. Υ suscipientis ∑ aduersus ∑Υ1O1 21 am- plitudinem longanimitates Π1 22 dilata Π1 habet il 23 teterrimua codd. 24 naneecat IP 27 saenientas IP saenienti O2C )

461
ut locum irae illos dare existiment qui ab irascente discedunt, uidentur mihi dissensionum fomitem non abscidere sed nutrire.

nisi enim iracundia proximi humili statim satisfactione uincatur, prouocat eam fugiens potius quam declinat. illud quoque huic simile est quod Salomon ait: noli festinare in spiritu tuo irasci, quia ira in sinu insipientium requiescit, et: noli procurrere in rixam cito, ue paeniteat te in nouissimo: neque enim ita festinationem rixae uel iracundiae culpat, ut earundem adprobet tarditatem. similiter et illud suscipiendum est: stultus eadem ipsa hora pronuntiat iram suam, occultat autem ignominiam suam astutus.

non enim ignominiosam iracundiae passionem -ita a sapientibus occultari debere decernit, ut iracundiae uelocitatem culpans non prohibeat tarditatem: quam utique, si per necessitatem humanae infirmitatis inruerit, ideo censuit occultandam, ut, dum ad praesens sapienter obtegitur, in perpetuum deleatur. haec enim est natura irae, ut dilatata languescat et pereat, prolata uero magis magisque confiagret. dilatanda ergo atque amplianda sunt pectora, ne angustiis pusillanimitatis artata iracundiae turbulentis aestibus obpleantur et recipere secundum prophetam illud nimis latum mandatum dei angusto corde nequeamus nec dicere cum propheta: uiam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum.