Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

uidetis ergo longe eos ab euangelica perfectione distare, quae patientiam docet non uerbis, sed interiore cordis tranquillitate seruandam eamque a nobis, cum quid aduersi euenerit, ita praecipit custodiri, ut non solum nosmet ipsos alienos ab iracundiae perturbatione seruemus, sed etiam illos qui suo conmoti sunt uitio succumbentes iniuriis eorum ad placiditatem expleta caedis satietate cogamus, furorem eorum nostra lenitate uincentes. et ita etiam apostolicum illud inplebimus: noli uinci a malo, sed uince in bono malum.

quod ab illis inpleri non posse certissimum est qui illo spiritu ac tumore uerba lenitatis atque humilitatis emittunt, ut non solum non mitigent conceptum furoris incendium, sed magis illud tam in suo quam in fratris conmoti sensu faciant conflagrare. qui tamen, etiamsi possent aliquo modo ipsi mites ac placidi permanere, nec sic quidem aliquos iustitiae caperent fructus, cum damno proximi patientiae sibi gloriam uindicantes et per hoc ab illa apostolica caritate omnimodis alieni, quae non quaerit quae sua sunt, sed ea quae aliorum. non enim ita diuitias concupiscit, ut lucrum sibi de proximi faciat detrimento, nec adquirere quicquam cum alterius desiderat nuditate. [*]( 16 Rom. 12, 21 25 I Cor. 13, 5 ) [*]( 2 penetrabilibua 0 extjrpare n 8 exciperit Π1Υ1 7 nec T 18 eos T 14 post placiditatem in II eorum deletum 15 noatre II1 16 illat Π (∑) illud apostolicum Tc malum in bono T 21 flagrare 27 conflagrare faciant T possint SII 22 mitis JI1 nec] ne Π non T 27 detrimentam 17* 28 naditatem Π1O )

458