Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
de quibus proprie dicitur per prophetam: molliti sunt sermones eius super oleum: et ipsi sunt iacula, et alibi: uerba callidorum mollia, haec autem feriunt in penetralia uentris. quibus etiam illud potest eleganter aptari: in ore pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias, quibus tamen decipitur magis ipse qui decipit. nam qui praeparat ante faciem amici sai rete, circumdat illud pedibus suis, et: qui fodit foneam proximo suo, incidet in eam ipse. denique cum magna ad conprehendendum dominum cum gladiis et fustibus multitudo uenisset, nemo in auctorem uitae nostrae illo cruentior extitit parricida, qui cunctos ficto salutationis honore praeneniens osculum subdolae caritatis ingessit.
cai dominus: Iuda, inquit, osculo filium hominis tradis? id est: amaritudo persecutionis atque odii tui hoc tegmen adsumpsit, [*]( 1 Hab. 2, 15-16 4 Hierem. 9,4—5 7 1. c. 3 13 Ps. 54, 22 14 Prov. 26, 22 (LXX) 16 Hierem. 9, 8 19 Prov. 29, 5 (LXX) 20 Prov. 26, 27 (LXX) 26 Luc. 22, 48 .,. ) [*]( 4 frater om. S supplantabitur B 5 omnes IP 6 inri4ebit Π(c) 9 arcus ∑ 13 prof. 71 15 penetrabilia ZTO \' 16 eliganter 77 . 18 magis decipitur ΠΟυ magis tamen decipitur T 19 sni om. T 20 fodet IP fonea Z 21 ea ZO 24 exatitit II quam qui fc 26 inquid 0 trades 2 27 hodii Π1 assumsit ∑ )
Aliud quoque profanum tristitiae genus est, quod dignum conmemoratione non fuerat, nisi id a nonnullis fratribus sciremus admitti, qui cum tristificati fuerint uel irati ab ipso etiam pertinaciter abstinent cibo, ita ut, quod etiam dicere absque pudore non possumus, illi, qui dum placidi sunt refectionem cibi usque ad horam sextam uel ut multum nonam negant se posse differre, cum fuerint tristitia uel furore suppleti, ieiunia etiam biduana non sentiant tantamque inediae defectionem iracundiae satietate sustentent.
in quo plane sacrilegii crimen euidenter incurrunt, ieiunia scilicet, quae soli deo pro humiliatione cordis et purgatione uitiorum sunt specialiter offerenda, pro diabolico tumore tolerantes. quod tale est acsi orationes atque sacrificia non deo, sed daemoniis deferant illamque Moysaicam increpationem mereantur audire: sacrificauerunt daemoniis et non deo, dis, quos non nouerant.