Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ita igitur tacere nihil prodest, si idcirco nobis indicamus silentium, ut quod agendum conuicio fuerat hoc taciturnitate faciamus, adsimulantes quosdam gestus, quibus et ille quem curari oportuit uehementiore inardescat iracundia et nos super haec omnia damno illius ac perditione laudemur: quasi uero non etiam ei hoc ipso quis criminosior sit, quod gloriam sibi de fratris uoluerit perditione conquirere. utrique enim tale silentium erit aequaliter noxium, quia sicut exaggerat in alterius corde tristitiam, ita in suo non permittit extingui contra quos illa prophetae satis proprie est directa maledictio: