Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim sola conmotionis inlatae qualitas, sed etiam propositum inritantis in noxa est, et idcirco non quemadmodum iurgium fuerit excitatum, sed cuius conflagrauerit uitio, uerum iudicis nostri perquiret eiamen: efifeotus enim peccati, non ordo est considerandus admissi. quid enim refert utrum quis gladio ipse peremerit fratrem an aliqua ad mortem fraude conpulerit, cum ipsius eam dolo uel crimine constet extinctum? quasi uero caecum in praeceps manu propria non inpegisse sufficiat, cum similiter reus sit qui pronum et inminentem iam foueae, cum potuerit, reuocare contempserit, aut ille solus in crimine sit qui manu sua quempiam laqueauerit et non etiam is qui uel parauerit uel ingesserit laqueum uel certe, cum potuerit, auferre noluerit.

ita igitur tacere nihil prodest, si idcirco nobis indicamus silentium, ut quod agendum conuicio fuerat hoc taciturnitate faciamus, adsimulantes quosdam gestus, quibus et ille quem curari oportuit uehementiore inardescat iracundia et nos super haec omnia damno illius ac perditione laudemur: quasi uero non etiam ei hoc ipso quis criminosior sit, quod gloriam sibi de fratris uoluerit perditione conquirere. utrique enim tale silentium erit aequaliter noxium, quia sicut exaggerat in alterius corde tristitiam, ita in suo non permittit extingui contra quos illa prophetae satis proprie est directa maledictio: