Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

IIIud uero quale est quod interdum nos patientes esse credimus, quia respondere contemnimus lacessiti, sed ita conmotos fratres amara taciturnitate uel motu gestuque inrisorio subsannamus, ut eos magis ad iracundiam uultu tacito prouocemus quam tumida potuissent incitare conuicia, in eo nos aestimantes minime apud deum reos, quia nihil ore [*]( 1 Mt 5, 22 2 Eph. 4, 26 16 Mt. 5, 22 ) [*]( 2 occidet T tuam] uestram TOv 3 ita T 5 conuitium II 6 adque 0 7 athibenda 2 adibenda TO aut om. T 8 fratres II extimanda 0 12 discernat To 14 sensuum 2 non conaortes 0 15 conaersionis ∑Π1Oc 19 in hoc loco Π (hoc 8. L m. 2) ac om. II conaersatione participes Π1 20 ethnicus) alienne m. 2 uia enim II ipso om. n et inimicus hic pro 0 designetur ...П ..... 21 patientee esse nos ΠΥΟυ 22 credere T credamus 0 nem m. I contempnimus Π1 23 commotio. fratris 77 26 extimantes 0 aput ∑O rena Π1 )

453
protulimus quod nos notare hominum iudicio aut condemnare potuisset? quasi uero apud deum uerba tantummodo et non praecipue uoluntas uocetur in culpam, et opus solum peccati et non etiam uotum ac propositum habeatur in crimine, aut hoc tantum quid unusquisque fecerit et non quid etiam facere disposuerit in iudicio sit quaerendum.