Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

aliter enim parentes, aliter coniuges, aliter fratres, aliter filii diliguntur, et in ipsa quoque horum affectuum necessitudine magna distantia est, nec uniformis parentum dilectio erga filios inuenitur. quod etiam Iacob patriarchae probatur eiemplo, qui cum esset duodecim filiorum pater omnesque paterna caritate diligeret, tamen propenso Ioseph dilexit affectu, ut de eo aperte scriptura conmemoret: inuidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus: scilicet non quo uir iustus et pater non ualde diligeret etiam ceteram prolem, sed quod huius, quia typum domini praeferebat, affectui dulcius quodammodo atque indulgentius inhaereret.