Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed in cassum. qui enim innititur mendaciis, hic pascit uentos: idem autem ipse sequitur aues uolantes. sine dubio enim eueniet eis illud quod in Prouerbiis dicitur : sicut uenti et nubes et pluuiae manifestissimae sunt, ita qui gloriantur in dato falso. et ideo si quis coram nobis horum aliquid fecerit, non de admiratione signorum, sed de ornatu morum debet apud nos esse laudabilis, nec utrum daemonia ei subdita sint, sed utrum caritatis membra quae describit apostolus possideat inquirendum.