Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui uero inmundis spiritibus imperare aut languentibus sanitatum dona conferre aut aliquod signum mirabile populis gestit ostendere, quamuis in ostentationibus suis Christi inuocet nomen, tamen alienus Christo est, quia humilitatis magistrum superba mente non sequitur. nam etiam cum ad patrem remeans quoddam ut ita dixerim conderet testamentum, hoc discipulis dereliquit: mandatum, inquit, nouum do uobis ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos ut et uos diligatis inuicem, statimque subiunxit: in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis inuicem.