Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hi itaque uiri nihil sibi pro talium mirabilium uirtute donabant, quia non haec suo merito agi, sed domini misericordia fatebantur, apostolicis uerbis in admiratione signorum humanam gloriam refutantes: uiri fratres, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra uirtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? nec quemquam in donis ac mirabilibus dei, sed potius ex propriis uirtutum fructibus praedicandum esse censebant, qui industria mentis et operum uirtute generantur.