Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

oui rursus abbas Maoarius, dormi, inquit, in pace cum ceteris in tuo ordine, a Christo in fine temporum suscitandus. haec igitur eius uirtus et gratia quantum in ipso fuit semper fortasse latuisset, nisi eum necessitas totius prouinciae periclitantis et erga Christum plena deuotio amorque sincerus istud exercere miraculum conpulisset. quod utique ut ab eo fieret non ostentatio gloriae, sed caritas Christi et totius plebis extorsit utilitas: ut beatum quoque Heliam fecisse Regnorum lectio manifestat, qui ignem de caelo super hostias inpositas pyrae idcirco descendere postulauit, ut periclitantem pseudoprophetarum praestigiis fidem totius populi liberaret.