Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et ut hoc ipsum quod diximus uel testimoniis ueterum uel diuinis oraculis adprobemus, quid beatus Pafnutius uel de admiratione signorum uel de gratia senserit puritatis, immo quid angeli reuelatione cognouerit, ipsius uerbis atque experimentis rectius proferemus. hic namque ita multis uigens annis districtione praecipua, ut crederet se etiam carnalis concupiscentiae laqueis penitus absolutum, eo quod cunctis infestationibus daemonum quibus diu aperteque conflixerat superiorem se esse factum sentiret, dum aduenientibus uiris sanctis pulmentum lenticulae, quod illi atheran nominant, praepararet, manus eius, ut adsolet, in clibano flamma superuolitante conbusta est.

quo facto tristificatus magnum in modum coepit secum tacitus uoluere, cur ignis, inquiens, mecum non habet pacem, cum diriora mihi daemonum cesserint proelia? aut quemadmodum me in illo metuendo examinis die pertransiturus ille ignis inextinguibilis et inquisitor meritorum omnium non tenebit, cui nunc extrinsecus hic temporalis ac paruulus non pepercit ? cumque aestuanti huiuscemodi cogitationibus atque tristitia sopor subitus obrepsisset, adueniens angelus domini, cur, inquit, Pafnuti, tristis es, quod necdum tibi pacatus sit ignis iste terrenus, cum adhuc resideat in membris tuis carnalium motuum necdum ad purum excocta conmotio ?

cuius [*](3 scribi mererentur TO 5 VITII 0 6 fafnutius Z pahfnfftius 0 7 ammiratione H 10 destrictione ΣΟ praecipue JII 12 aperteque] a parte Π 13 factum esse IITv 14 theran uel iheran T 15 in clibano ut adsolet TITOv: at cf. Inst. V, 40,2, ubi rei narratae praemittitur: quod.. solet.. euenire 16 quod Π1. tristi [ factus Π1 tristis factus Π2 magnum in domum 7I1 manens in domo coniecit Π2 immodum 0 17 quur 0 18 duriora T 19 pertransiturus ille scripsi: pertransiturus si ille 2 per Be transiturum (transitorum Π1) ille IITOv 21 temporalia Π1 23 obrepisset Π1 O 24 qnnr inquid pahfnũti 0 qod T 25 iste ignis S ) [*](28* )

436
radices donec in tuis uiuunt medullis, ignem istum materialem nequaquam tibi pacificum esse permittent. quem utique innoxium alias sentire non poteris, nisi omnes internos motus his indiciis in temet ipso experiaris extinctos: uade, adprehende nudam et pulcherrimam uirginem, et si illam tenens tranquillitatem tui cordis inmobilem aestusque carnales pacificos in te senseris perdurasse, huius quoque uisibilis flammae mitis atque innoxius in modum illorum trium in Babylonia puerorum te adlambet adtactus.

itaque senex huiusmodi reuelatione perculsus non quidem experimenti diuinitus demonstrati pericla consuluit, sed interrogans conscientiam suam et puritatem sui cordis examinans nec adhuc pondus castimoniae suae huius probationis ponderi conpensare coniectans, non mirum est, ait, si cedentibus mihi inmundorum spirituum proeliis adustiones ignis, quas dirissimis congressibus daemonum inferi-ores esse credebam, adhuc aduersum me senserim saeuientes.

maior quippe est uirtus ac sublimior gratia internam libidinem carnis extinguere quam nequitias daemonum extrinsecus inruentes signo domini ac uirtutis altissimae potentia subiugare uel de obsessis corporibus nominis diuini inuocatione propellere.

Huc usque abba Nesteros rationem de uera charismatum operatione consummans nos ad senis Ioseph cellam, quae sex ferme milibus ab ipso aberat, properantes doctrinae suae institutione prosecutus est. [*]( 3 metus IP is 2 5 palcerrimam 0 8 immodum 0 babilloniam II babilonia TO 9 ablanbet 2 allamberit T huiuscemodi 0 10 perienla Ov 11 consulit T 12 nee] necdum T 13 conpenBare conieetans] compenBans T 15 durissimis T congressionibus 0 16 aduersus T 19 altissime (e ex corr.) 2 altissimi Tr potentiae 20 subrogare T 21 huo] hoc 2 nectoros 0 orationem ΠΥOv: cf. cap. 1,3 22 iosep 2 cellulam T 24 Ezplicit abbatis nesterotis de charismatibus diuinis Σ Explicit abbatis nesterotis conlatio secunda. Incipit abbatis ioseph de amititia Π Eiplicit conlatio nesterotis T Incipiant (om. II) capitnla conlationis primae (pr. om. T) abbatis ioseph de amicitia (amititia Π1 Υ) Σ Π Υ Explicit conlatio abbatis nestoros XVa. Incipit abbatis ioseph de amicitia. IT capitula. 0 )

437

DE AMICITIA. CAPITVLA.

Quid a nobis abba Ioseph primitus inquisierit.

Disputatio eiusdem senis de infido amicitiarum genere.

Vnde indissolubilis amicitia.

Interrogatio, utrum utile aliquid etiam contra notam fratris effici debeat.

Responsio, quod perpetua amicitia nisi inter perfectos stare non possit.

Quibus modis inuiolabilis possit societas retentari.

Quod nihil caritati praeponendum sit nec iracundiae postponendum.

Quibus de causis inter spiritales nascatur dissensio.

De amputandis etiam spiritalibus causis discordiarum.

De optimo examine ueritatis.

Quod inpossibile sit quemquam, qui proprio fidit iudicio, diaboli inlusione non decipi.

Quam ob causam non debeant inferiores in conlatione contemni.

Quod caritas non solum res dei, sed etiam deus sit. [*]( 5 abbas Tr adqaisierit T 6 infido] intimo T 7 amititiarum uirtus possideatnr T amicitia possideatur 0 10 amititiamm nirtoa T 15 spiritalis Π1 spiritalem nascitar T 17 obtimo TO 19 incursione T 20 ob quam T 21 contempni nT 22 dei] dei eet T )

438

De gradibus caritatis.

De his qui uel suam uel fratrum conmotionem dissimulatione conroborant.

De eo quod, si frater aduersum nos aliquid habeat simultatis, munera orationum nostrarum a domino respuantur.

De his qui patientiam saecularibus magis putant inpendendam esse quam fratribus.

De his qui patientiam mentientes ad iracundiam fratres silentio accendunt.

De his qui ex indignatione ieiunant.

De quorundam simulata patientia, qui maxillam alteram ingerunt uerberandam.

Interrogatio, quemadmodum Christi mandatis obtemperantes euangelica perfectione fraudentur.

Responsio, quod Christus non solum facti, sed etiam uoluntatis inspector sit.

Quod ille sit fortis et sanus, qui subcumbit alterius uoluntati.

Quod infirmi iniuriosi sint et iniurias ferre non possint.

Interrogatio, quomodo fortis sit qui non semper sustentat infirmum.

Responsio, quod infirmus se non sinat sustentari.

Quomodo sit iracundia conprimenda.

Amicitias coniuratione initas firmas esse non posse. [*]( 2 uel fratrum uel suam T communionem II 4 de om. II eo om. T aduersus TO 5 nostrarum om. T 8 fratribua silentio T: inrepsit uox ex titulo sequente, in quo omma est 10 accedant J71 11 dignatione Π1 12 qua 0 13 uerberantiam II1 15 euangelicam perfectionem Π116 factis ΣΟ 17 est 2 24 sentiat 2 25 quemadmodum II 26 Finiunt capitula abbatis ioseph conlationis primae de amicitia. Incipit conlatio *de amicitia abbatis ioseph 2 Finiunt capitula conlatio (sic) primae abbatis ioseph de amititia II Expliciunt capitula. Incipit conlatio prima abbatis ioseph de amititia T Explicit capitula. Incipit conlatio sc̃ι ioseph 0 )

439

Beatus Ioseph, cuius nunc instituta ac praecepta pandenda sunt, unus e tribus quorum in prima conlatione fecimus mentionem, clarae admodum familiae ac primarius ciuitatis suae intra Aegyptum fuit, quae appellatur Thmuis, et ita non solum Aegyptia, sed etiam Graeca facundia diligenter edoctus, ut uel nobis uel his qui Aegyptiam linguam penitus ignorabant non ut ceteri per interpretem, sed per semet ipsum elegantissime disputaret. qui cum institutionem suam nos desiderare sensisset, percontatus primum utrumnam essemus germani fratres audiensque a nobis quod non carnali, sed spiritali essemus fraternitate deuincti, nosque ab exordio renuntiationis nostrae tam in peregrinatione, quae ab utroque nostrum fuerat obtentu militiae spiritalis arrepta, quam in coenobii studio indiuidua semper coniunctione sociatos, tali usus est usermonis exordio.

Amicitiarum ac sodalitatis multa sunt genera, quae diuersis modis humanum genus dilectionis societate conectunt. quosdam enim praecedens conmendatio primum notitiae, post etiam amicitiae fecit inire conmercia. in quibusdam uero contractus quidam seu dati acceptiue depectio caritatis foedera copulauit. quosdam negotiationis seu militiae uel artis ac studii similitudo atque conmunio amicitiarum uinculis nexuerunt, per quam ita etiam effera sibi inuicem corda mansuescunt, ut etiam hi qui in siluis ac montibus latrociniis gaudent et effusione humani sanguinis delectantur, suorum scelerum participes amplectantur ac foueant.

est etiam dilectionis aliud genus, quod instinctu naturae ipsius et consanguinitatis lege conectitur, qua uel contribules uel coniuges uel parentes seu fratres ac filii naturaliter ceteris praeferuntur, quod non solum humano generi, uerum etiam omnibus alitibus atque [*]( 2 XI, 3, 2 ) [*]( 2 ei TITOv 4 thymuis T thembis 0 5 aegyptiam Π1 7 ut ceteri om. T eligant. II 9 perconatus 71 percunctatus T 13 cenobi 0 14 taliter T 19 commertia 71T 20 depectio O1: deceptio Z depactio ΥΟ2 ʋ accepti** de*pectio Π1 acceptique depactio 71* 21 uel om. II 28 **fera II efferata TO 24 hii ΣΥ1 28 qua] qui Π1 )

440
animantibus inesse deprehenditur. nam pullos uel catulos suos naturali affectu instigante sic protegunt ac defendunt, ut frequenter pro ipsis etiam obicere se periculis mortique non metuant. denique etiam illa bestiarum uel serpentium uel alitum genera, quae intolerabilis feritas ac letale uirus ab omnibus separat ac secernit, ut sunt basilisci uel monocerotes uel grypes, cum etiam uisu ipso cunctis perniciosa esse dicantur, inter se tamen pro originis ipsius affectionisque consortio pacata et innoxia perseuerant.