Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Post synaxin uespertinam ad repromissam narrationem intenti psiathiis pariter ex more consedimus: cumque silentium aliquantisper pro senis reuerentia praeberemus, taciturnitatem oerecnndiae nostrae tali praeuenit eloquio.

usque ad spiritalium rationem charismatum proferendam praecedens dispntationis ordo peruenerat, quam tripertitam esse maiorum traditione percepimus. prima siquidem curationis causa est, cum pro merito sanctitatis electos quosque ac iustos uiros signorum gratia comitatur, sicut apostolos multosque sanctorum signa ac prodigia secundum auctoritatem domini fecisse manifestum est ita dicentis: infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonas eicite: gratis accepistis, gratis date.

secunda, cum ob aedificationem ecclesiae uel eorum qui infirmos suos ingerunt uel eorum qui curandi sunt fidem sanitatum nirtus etiam a peccatoribus indignisque procedit. de quibus saluator in euangelio multi, inquit, dicent mihi in illa die: domine domine, nonne in tuo nomine prophetauimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis quia numquam noui uos: discedite a me, operarii iniquitatis.