Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

oumque ille saecularem se atque uxorio uinculo conligatum esse dixisset, beatus Iobannes excellentiam uirtutis eius et gratiae mente pertractans quaenam illi esset conuersatio adtentius explorabat. ille se rusticum et cotidiano maauain opere uictum quaerere- nec ullius boni esse se conscium testabatur, nisi quod numquam ante ad ruris opera mane exercenda procederet neque uespere domum reuerteretur, nisi in ecclesia pro cotidianae uitae commeatu largitori eius deo gratias rettulisset, neque se umquam de fructibus suis aliquid usurpasse, nisi prius deo primitias eorum ac decimas obtulisset, et numquam se boues suos per alienae messis transduxisse confinium, nisi eorum prius ora clausisset, ne uel parum damni per incuriam eius proximus sustineret.