Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Solent enim hi qui necdum sunt in illa quam arripuerunt professione fundati, cum audierint quoedam in diuersis studiis ac uirtutibus praedicari, ita eorum laude sucoeadi, ut imitari eorum. protinus gestiant disciplinam: in quo inritos necessario inpendit conatus humana fragilitas. inpossibile namque est unum eundemque hominem aimnl uniuersis quas superius. conprehendi fulgere uirtutibus. quas si quis uoluerit pariter affectare, in id incidere eam necesse est, ut dum omnes sequitur nullam integre consequatur magisque ex hac inmutatione ac uarietate dispendium capiat quam profectum. multis enim uiis ad deum tenditur, et ideo unusquisque illam quam semel arripuit inrenooabili cursus sui intentione conficiat, ut sit in qualibet professione perfectus.

Absque illo namque dispendio, quo feriri monachum diximus qui mobilitate mentis ad studia cupit transire diuersa, etiam hinc periculum mortis incurritur, quod nonnumquam recte quaedam ab aliis gesta malo ab aliis praesumuntur exemplo et quae nonnullis bene cesserant perniciosa ab aliis sentiuntur. nam ut quiddam exempli gratia proferamus, uelut si quis illam uiri illius imitari uirtutem uelit, quam solet abba Iohannes non ad imitationis formulam, sed tantummodo pro admiratione proferre: nam quidam ueniens ad praedictum senem habitu saeculari, cum ei quasdam frugum suarum primitias detulisset, ferocissimo quendam daemonio arreptum ibidem repperit.

qui cum abbatis Iohannis obtestationes ac praecepta despiciens testaretur numquam se ad illius imperium de corpore quod obsederat migraturum, huius aduentu perterritus cum reuerentissima nominis illius inclamatione discessit cuius tam euidentem gratiam senex non mediocriter [*]( 1 hii O in om. O\' 2 quum 0 3 suscendi O 5 inpe.dit T inpendat 0 7 folgerere 2 8 incedere Π1 10 despendium Π 11 dum Σ 14 ullo JI namque ... Πc 19 nelat] ut 0 21 abbas ΙΙΥv (non O) iohannis IP 22 admiratione] animi ratione 2 (uitium ortum ex scriptura ammiratione) nam eras. in T 26 dispiciens II1 27 poet migraturum in II uim deletum 29 senee O )

403
admiratus eoque amplius obstupescens, quod eum habitu cerneret saeculari, coepit ab eo uitae ae professionis eius ordinem diligenter inquirere.

oumque ille saecularem se atque uxorio uinculo conligatum esse dixisset, beatus Iobannes excellentiam uirtutis eius et gratiae mente pertractans quaenam illi esset conuersatio adtentius explorabat. ille se rusticum et cotidiano maauain opere uictum quaerere- nec ullius boni esse se conscium testabatur, nisi quod numquam ante ad ruris opera mane exercenda procederet neque uespere domum reuerteretur, nisi in ecclesia pro cotidianae uitae commeatu largitori eius deo gratias rettulisset, neque se umquam de fructibus suis aliquid usurpasse, nisi prius deo primitias eorum ac decimas obtulisset, et numquam se boues suos per alienae messis transduxisse confinium, nisi eorum prius ora clausisset, ne uel parum damni per incuriam eius proximus sustineret.

et cum haec quoque abbati Iohanni necdum ad conparationem tantae gratiae, qua eum sibi praelatum esse cernebat, idonea uiderentur atque ab eo, quidnam esset illud quod tantae gratiae meritis conferri posset, sciscitans scrutaretur, ille reuerentia tam sollicitae inquisitionis adstrictus uxorem se parentum ui imperioque conpulsum, cum profiteri monachum uellet, ante duodecim annos accepisse confessus est, quam nemine etiam nuncconscio sororis loco a se uirginem custodiri. quod factum cum audisset senex, tanta est admiratione permotus, ut coram ipso publice proclamaret non inmerito daemonem qui se despexerat illius non tolerasse praesentiam, cuius ipse uirtutem non solum in iuuentatis ardore, sed ne nunc quidem sine discrimine castitatis auderet adpetere.