Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quisquis igitur ad ϑεωϱητιήν noluerit peruenire, necesse est ut omni studio atque uirtute actualem primum scientiam consequatur. nam haec πϱαxτιxή absque theoretica possideri potest, theoretica uero sine actuali omnimodis non potest adprehendi. gradus enim quidam ita ordinati atque distincti anni, ut humana humilitas possit ad sublime conscendere: qui si inuicem sibi ea qua diximus ratione succedant, potest ad altitudinem perueniri, ad quam sublato primo gradu non potest transuolari. frustra igitur ad conspectum dei tendit qui uitiorum contagia non declinat: spiritus namque dei odit fictum, nec habitat in corpore subdito peccatis.

Haec autem actualis perfectio duplici ratione subsistit. nam primus eius est modus, ut omnium natura uitiorum et curationis ratio cognoscatur. secundus, ut ita discernatur ordo uirtutum earumque perfectione mens nostra formetur, ut illis iam non uelut coacta et quasi uiolento imperio subiecta famuletur, sed tamquam naturali bono delectetur atque pascatur et arduam illam atque angustam uiam cum oblectatione conscendat. quo enim modo uel uirtutum rationem, qui secundus in actuali disciplina gradus est, uel rerum spiritalium et caelestium sacramenta, quae in theoriae gradu sublimiore consistunt, ualebit adtingere, qui naturam uitiorum suorum nec potuit intellegere nec enisus est exstirpare?

\' consequenter enim [*](13 Sap. 1, 5 et 4 ) [*](2 eeωΡΗΕΙΚΤΤ 3 cogitatione V 4 non distimguit T eeωΡΗΕΙΚΗΝ T εω(sie!) 17 theoricen 0 6 ΠΡaKeIKHT thecteriea Σ bis ⊖eƜPH⊖IKA T possidere IV110 succendant H* 12 subuolari T domini T 13 qui] quisque 0 domini V 14 odit Σ: effugiet ΠΥΟv, ut est cap. 16; i 17 modus esf Σ 19 corumque ΣΥ1 20non iam ΠΤΟv uelut] ut Σ1 22 attam T 25 sublimiori V 27 nisus Πv enizus 0 extirp. ΠΟ )

400
pronuntiabitur progredi ad excelsiora non poese qui non euicerit planiora, multoque minus ea quae sunt extrinsecus adprehendet, quisque intellegere ea quae sibi sunt inserta non quiuerit. sciendum tamen duplici nobis laboris intentione sudandum in expellendis uitiis quam in uirtutibus adquirendis. et hoc non nostra capimus coniectura, sed illius sententia perdocemur qui solus opificii sui uires rationemque cognoscit. ecce, inquit, constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.