Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Duabus autem ex causis inefficacem spiritalium rerum constat esse doctrinam. nam aut ille qui docet inexperta conmendans uano uerborum sono instruere nititur auditorem, aut certe nequam ac uitiis refertus auditor salutarem spiritalis uiri sanctamque doctrinam obdurato corde non recipit: de quibus dicitur per prophetam: excaecatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt: et oculos suos concluserunt: ne quando uideant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde intellegant, et conuertantur, et sanem illos.

Nonnumquam tamen dispensatoris nostri dei, qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem [*]( 2 ProVe 14, 23 (LXX) 5 Ps. 14, 5 7 Ps. 11, 7 13 Mt. 25, 27 20 Esai. 6, 10 (LXX) 25 I Tim. 2, 4 ) [*]( 1 neclegentia 2 2 dicuntur 2 3 diuita II 4 more I prof. II 9 paecuniam ergo suam 2 11 enim] enim in 2 pecunias II 12 prosequeretur 2 14 usuris T 15 XVIIII 0 spiritalem T 16 rerum om. T inexpertam II 18 ac] aut 0 salutaris II 19 obdnrato IIO2 : obturato ΣΥΟ1υ 20 prof. II 22 et ante oculos om. 0 clauserunt T 23 suis post oculis om. T 25 non distinguit 0 nostri] nisi II2, sed rursum deletum; vide fuisse ΝΙ̃f = nostris 26 saluus IP saluos uult 2 )

424
ueritatis uenire, munifica liberalitate conceditur, ut is qui dignum se euangelicae praedicationi inreprehensibili conuersatione non praebuit pro salute multorum spiritalis doctrinae gratiam consequatur. quibus autem modis etiam charismata curationum ad expellendos daemonas a domino concedantur, consequens est ut simili disputatione pandamus, quam consurgentes ad refectionem in uesperam reseruemus, quia efficacius semper corde concipitur, quidquid sensim et absque nimio labore corporis intimatur. [*]( 1 hiB II1O 2 pnedlcationis II 4 ariBm. 0 (passim) 5 daemones II2Υ2υ 7 qui Π1 8 conspicitur Π quicquid Υ2O 9 Explicit abbatis nesterotis de spiritali scientia eonlatio (conL de sp. stientia II). Incipit (Incepit II1) eius (ciusdem II) secunda (om. H) de charismatibus diuinis ΣΙΙ Explicit collatio abbatis nesterotis prima de spiritali scientia T Capitula abbatis nesterotis de charismatibus diuinis Σ Incipiunt capitnla II Ineipinnt capitula de secunda conlatione einsdem senis T Expl colt abbatis neetoris de spiritali scientia. amen. Incipit eiusdem sei uiri secunda. Capitnla 0 )

425
DE CHARISMATIBVS DIVINIS. CAPITVLA.

Disputatio abbatis Nesterotis de tripertita charismatum ratione.

In quo quis sanctos uiros debeat admirari.

De suscitato mortuo ab abbate Macario.

De miraculo quod abbas Abraham in mulieris fecit uberibus.

De claudi cuiusdam curatione quam idem est operatus.

Quod meritum uniuscuiusque non ex signis debeat aestimari.

Quod charismatum uirtus non in mirabilibus, sed in humilitate consistat.

Quod mirabilius sit de semet ipso uitia quam de altero daemonas extrusisse.

Quantum praecellat uitae probitas opera signorum.

Eeuelatio de perfectae castitatis experimento. [*]( 6 nestherotis Σγ nestoros 0 carismatum TO 7 ratione] gratia T 8 quos H qui 0 debeat niros imitari 2 9 ab om. 0 machario ZT 10 mulieres JT1 12 cuidam II 14 extimari O 15 carilm. TO sed... consistat] ait T 18 demonea extruisse T 19 prouitas II 20 caritatis 2 Finiunt oapitnla (om. Π) abbatis neaterotis de charismatibna dininis ΣΠ Incipit conlatio abbatis nestherotis T Finiunt capitala. Incipit conlatio sc̃da 0 )

426

Post synaxin uespertinam ad repromissam narrationem intenti psiathiis pariter ex more consedimus: cumque silentium aliquantisper pro senis reuerentia praeberemus, taciturnitatem oerecnndiae nostrae tali praeuenit eloquio.

usque ad spiritalium rationem charismatum proferendam praecedens dispntationis ordo peruenerat, quam tripertitam esse maiorum traditione percepimus. prima siquidem curationis causa est, cum pro merito sanctitatis electos quosque ac iustos uiros signorum gratia comitatur, sicut apostolos multosque sanctorum signa ac prodigia secundum auctoritatem domini fecisse manifestum est ita dicentis: infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonas eicite: gratis accepistis, gratis date.

secunda, cum ob aedificationem ecclesiae uel eorum qui infirmos suos ingerunt uel eorum qui curandi sunt fidem sanitatum nirtus etiam a peccatoribus indignisque procedit. de quibus saluator in euangelio multi, inquit, dicent mihi in illa die: domine domine, nonne in tuo nomine prophetauimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis quia numquam noui uos: discedite a me, operarii iniquitatis.