Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed dices forsitan: et quibus diuinaxumis scripturarum dispensanda sunt sacramenta? docet te sapientissimus Salomon: date, inquit, ebrietatem his qui in tristitia sunt, et uinum bibere his qui in doloribus sunt, ut obliuiscantur paupertatis, et dolorum suorum non meminerint amplius, id est his qui pro paenitudine actuum pristinorum maerore atque tristitia deprimuntur, spiritalis scientiae iucunditatem uelut uinum, quod laetificat cor hominis, afluenter infundite eosque salutaris uerbi crapula refouete, ne forte iugitate maeroris ac letali desperatione demersi abundantiore tristitia absorbeantur qui eiusmodi sunt.