Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
qua coniugatione uirtutum euidentissime nos uoluit erudire de uigiliis atque ieiuniis ad castitatem, de castitate ad scientiam, de scientia. ad longanimitatem, de longanimitate ad suauitatem, de suauitate ad spiritum sanotum, de spiritu sancto ad caritatia non fictae praemia peruenirf. cum igitur hao disciplina atque hoc ordine tu quoque perneneris ad scientiam spiritalem, habebis procul dubio sicut diximus non sterilem nec inertem, sed uiuidam fructuosamque doctrinam, semenque salutaris uerbi, quod a te fuerit audientium cordibus conmendatum, subsequens spiritus sancti imber largissimus fecundabit ac secundum id quod propheta poliieitus est dabitur pluuia semini tuo, ubicumque seminaueris in terra: et panis frugum terrae tuae erit tibi uberrimus, et pinguis.