Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sponsionis nostrae et itineris ordo conpellit, ut abbatis Nesterotis praeclari in omnibus summaeque scientiae uiri institutio sabsequatur. qui eam sacrarum scripturarum nos aliqua memoriae conmendasse et eorum intellegentiam desi-

derare sensisBet, talibus noe adorsus est uerbis multa quidem scientiarum in hoc mundo sunt genera, tanta siquidem earum quanta et artium disciplinarumque uarietas est sedis cum omnes aut omnino inutiles sint aut praesentis tantum uitae conmodis prosint, nulla eet tamen quae non habeat proprium doctrinae suae ordinem atque rationem, per quam ab expetentibus possit adtingi.

si ergo illae artos ad insinuationem sui certis ac propriis lineis diriguntur, quanto magis religionis nostrae disciplina atque professio, quae ad contemplanda inuisibilium sacramentorum tendit arcana nec praesentes quaestus, sed aeternorum retributionem expetit praemiorum, certo ordine ac ratione subsistit. eains quidem duplex scientia est: prima πϱαϰτιϰή, id est actualis, quae [*](2 et aneti non habeant M. T 4 poasnnt T 5 aperire Π1 6 spiritalis doetrim ΗΥΟν 8 Expliciunt capitula T Finiunt cupitula coulationis (conlationes II\': om. Σ, abbatis nesterotis (nesteronis IP) de spiritali scientia ΣΠ Incipit (om. Σ) conlatio abbatis nesterotis de spiritali ICientia ZT: om. Π 10 nestoris 0 in omaibaa] nominis T et snmmae Π, ted et s. L add. m. 3 stientientiae IP 14 geMrata Π2 16 sunt H2 18 habet 2? 11 discipline T* 25 ante prima in Υ est: Π ΠΓΘΗΚΗ Υ plane corrupte O (passim) )

399
emendatione morum et uitiorum purgatione perficitur : altera εϑesϱητexή, quae in contemplatione diuinarum Teram ei sacratissimorum sensuum cognitione consistit.

Quisquis igitur ad ϑεωϱητιήν noluerit peruenire, necesse est ut omni studio atque uirtute actualem primum scientiam consequatur. nam haec πϱαxτιxή absque theoretica possideri potest, theoretica uero sine actuali omnimodis non potest adprehendi. gradus enim quidam ita ordinati atque distincti anni, ut humana humilitas possit ad sublime conscendere: qui si inuicem sibi ea qua diximus ratione succedant, potest ad altitudinem perueniri, ad quam sublato primo gradu non potest transuolari. frustra igitur ad conspectum dei tendit qui uitiorum contagia non declinat: spiritus namque dei odit fictum, nec habitat in corpore subdito peccatis.

Haec autem actualis perfectio duplici ratione subsistit. nam primus eius est modus, ut omnium natura uitiorum et curationis ratio cognoscatur. secundus, ut ita discernatur ordo uirtutum earumque perfectione mens nostra formetur, ut illis iam non uelut coacta et quasi uiolento imperio subiecta famuletur, sed tamquam naturali bono delectetur atque pascatur et arduam illam atque angustam uiam cum oblectatione conscendat. quo enim modo uel uirtutum rationem, qui secundus in actuali disciplina gradus est, uel rerum spiritalium et caelestium sacramenta, quae in theoriae gradu sublimiore consistunt, ualebit adtingere, qui naturam uitiorum suorum nec potuit intellegere nec enisus est exstirpare?