Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ac rursum contumacias nostras atque contemptus, quibus eum ad salutares inuitantem recursus rebelli spiritu dedignamur, tali conparatione describit: et dixi, inquit: patrem uocabis me, et post me ingredi non cessabis. sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israhel, ait dominus. satis congrue, quoniam Hierusalem adulteratae conparauerat a suo coniuge discedenti, amorem quoque ac perseuerantiam benignitatis suae uiro qui feminam deperit conparauit.

pietas enim ac dilectio dei quam eiroa humanam genus semper inpendit, eo quod nullis ita uincatur iniuriis, ut a cura nostrae salutis abscedat et quodammodo superata iniquitatibus nostris a principali suo proposito reuocetur, magis proprie exprimi alia conparatione non potuit quam exemplo uiri ardentissimo amore feminam diligentis, qui quanto magis neglegi se ac despici ab ea senserit, tanto uehementioris circa eam zeli ardore flammatur. adest igitur inseparabiliter nobis semper diuina protectio tantaque est erga creaturam suam pietas creatoris, ut non solum comitetur eam, sed etiam praecedat iugiter prouidentia, quam expertus propheta apertissime confitetur dicens: deus meus misericordia eius praeueniet me.

qui cum in nobis ortum quendam bonae nolotatis inspexerit, inluminat eam confestim atque confortat et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei quam uel ipse plantauit uel nostro conatu uiderit emersisse. nam et [*]( 18 adest... 21 prouidentia] Prosp. 2, 8 28 qui cum ... 26 emersisse] Prosp. 2, 8 ) [*]( 4 Hierem. 3, 19-20 22 Pa. 58, 11 26 Esai. 65, 24 ) [*]( 2 nunc mihi eet II rursus Σv 8 contemtua I innitante Π 5 dixit Σ inquid 0 6 contempnat Π 7 contemsit ΣΟ israel 2 ιՐrł T 8 Hiernsalem] ιՐrł 2 (cf. adnot. ad XV, 1, 3) adulterae ΠΥΟv10 femina 0 17 neclegi I ac despici om. Πc 18 post flammatur habet T: VIIII 21 prof. Π 23 quemdam Π 26 emisisse 2 et om. ΠΥΟv ) [*]( 24* )

372
antequam clament, inquit, ego audiam: adhuc loquentibus eis ego audiam, et iterum: ad uocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi et non solum sancta desideria benignus inspirat, sed etiam occasiones praestruit niUe et oportunitatem boni effectus ac salutaris uiae directionem demonstrat errantibus.

Ynde non facile humana ratione discernitur quemadmodum dominus petentibus tribuat, a quaerentibus inueniatur aperiatque pulsantibus, et rursus inueniatur a non quaerentibus se, palam adpareat inter illos qui eam non interrogabant, et tota die expandat manus suas ad populum non credentem sibi et contradicentem, resistentes ac longe positos uocet, inuitos adtrahat ad salutem, peccare cupientibus explendae copiam subtrahat uoluntatis, ad nequitiam properantibus benignus obsistat.