Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ut praetermittam quod ne tunc quidem, cum omnino nulla nos arcet infirmitas, facultas uniuersa quae uolumus peragendi nostrae subiacet potestati. nam neque remotionis silentium nec districtionem ieiuniorum nec lectionis instantiam etiam illo quo possumus tempore pro nostro arbitrio retentamus, sed quibusdam occurrentibus causis etiam inuitissimi frequenter retrahimur a salutaribus institutis, ita ut uel loci uel temporis copiam, in quo haec exercere possimus, necesse sit nos a domino deprecari.

nec sufficere nobis id quod possumus certum est, nisi etiam oportunitas peragendi ea\' quae nobis utique possibilia sunt a domino tribuatur (de quibus et apostolus quoniam uoluimus, inquit, uenire ad uos et semel et iterum, et inpediuit DOS Satanas), ita ut nonnumquam nos etiam utiliter ab istis spiritalibus sentiamus studiis auocari, ut, dum nolentibus nobis interrumpitur nostri cursus intentio at infirmitati carnis aliquid relaxamus, etiam inuiti ad salutarem perseuerantiam reseruemur. de qua dispensatione dei simile aliquid beatus apostolus propter quod, inquit, ter dominum rogaui ut discederet a me. et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea: nam uirtus in infirmitate perficitur, et iterum: quid enim oremus secundum quod oportet nescimus.

Propositum namque dei, quo non ob hoc hominem fecerat ut periret, sed ut in perpetuum uiueret, manet inmobile. [*]( 16 I Thess. 2, 18 23 II Cor. 12, 8-9 26 Rom. 8, 26 ) [*]( 3 desiderant T 6 ue] nec TO areet II1 post infirmitas II in marg. m. 1 addit: et 8 destrictionem ΠΟ2 destrictionis Π1 districtiones Π2 destructionem O1 10 pro] ipso S 12 locis 2 13 depraecare ex depraecari 2 m. 1 16 apostulus Π1 17 inquid 0 et ante semel om. T 23 inquid 0 27 oporieat Υ1 ill28 quod SO 29 inmobilem Σ(O). )

369
cuins benignitas cum bonae uoluntatis in nobis quantulamcumque scintillam emicuisse perspexerit uel quam ipse tamquam de dura silice nostri cordis eicnderit, confouet eam et exsuscitat suaque inspiratione confortat, uolens omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire, quia non est, inquit, uoluntas ante patrem uestrum qui in caelis est ut pereat unus ex pusillis istis, etiterum nec uult, inquit, deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est uerax namque est.