Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nostrum uero est, nt cotidie adtrahentem nos gratiam dei humiliter subsequamur, uel certe d nra [*](15 quibus manifeste .... p. 363, 6 nolnenmt reuerti] Prosp. 2, 2 ) [*](6 Deat. 28, 23 7 Ioel 1, 4 19 Iac. 1, 17 22 n Cor. 9. 10 26 Act. 7. 51 ) [*]( 2 etiam] eam Π 4 nam: nam et Z. sed et del m. S boam ϒ: bonum ΣΠΟ 5 affectus ϒ 7 locustas ϒΟ 8 camedebat Π1 brucus ΣΟ d T a m. 2 broohi - bruei ϒ a m. 2 et O deueret eruca T 9 rabigo ΠϒΟ 13 exspectat T 17 qai] quibus T 21 exequitur O 22 aspostulo Π1 24 fractam r 25 eott T quotidie 0 adtrahente IO 26 gratia I «t uid. et 0 gratiam ϕ )

365
ceruice et incircumcisis ut scriptum estauribus eidem resistentes per Hieremiam mereamur audire: numquid qui cadit, non resurget? aut qui auersus est, non reuertetur? quare ergo auersus est populus iste in Hierusalem auersione contentiosa? indurauerunt ceruices suas, noluerunt reuerti.

GERMANVS: Huic sensui, cuius pietas abrupte a nobis non potest inprobari, illud uidetur obsistere quod ad destructionem liberi tendit arbitrii. nam cum multos gentilium, qui utique diuini adiutorii gratiam non merentur, non solum frugalitatis atque patientiae, sed, quod magis mirum est, etiam castitatis uideamus fulgere uirtutibus, quomodo captiuato liberae uoluntatis arbitrio dei munere conlatae illis fuisse credendae sunt, cum utique mundanae sapientiae sectatores non solum dei gratiam, sed ipsum etiam uerum deum penitus ignorantes, quantum uel serie lectionis uel quorundam traditione cognouimus, summam castimoniae puritatem proprii laboris industria possedisse dicantur?

CHAEREMON: Gratum mihi est quod, dum summo agnoscendae ueritatis amore flammamini, quaedam etiam inepta proponitis, quorum obiectione probatior atque ut ita dixerim exploratior catholicae fidei uirtus adpareat. quis etenim sapiens tam contrariis propositionibus uteretur, ut caelestem castimoniae puritatem, quam hesterna die nec per dei gratiam mortalium cuiquam adserebatis posse conferri, nunc eandem etiam a gentilibus crederet uirtute propria fuisse possessam?