Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quibus manifeste colligitur non solum actuum. uerum etiam cogitationum bonarum ex deo esse principium, qui nobis et initia sanctae uoluntatis inspirat et uirtutem atque oportunitatem eorum quae recte cupimus tribuit peragendi: omne enim datum bonum et omne donum perfectum de sursum est descendens patre luminum. qui et incipit quae bona sunt et exsequitur et consummat in nobis, dicente apostolo: qui autem dat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen uestrum et crescere faciet fructus iustitiae uestrae.