Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hanc igitur dispensationem atque amorem suum, quem nobis tribuere dominus indefessa pietate dignatur, uolens motu humanae affectionis exprimere nec inueniens in hac creatura talem caritatis affectum, eoi eum conparare dignius posset, tenerrimis piae matris uisceribus conparauit et utitur quidem hoc exemplo, quia carius aliud in natura hominum non potest inueniri, dieeas: numquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? sed non contentus hac conparatione transcendit eam confestim atque subiungit dicens: et si illa oblita fuerit, ego autem non obliuiscar tui.

Per quod euidenti ratione colligitur ab his qui non loquacibus uerbis, sed experientia duce uel magnitudinem gratiae uel modulum humani metiuntur arbitrii, quia non lenibus cursus, nec fortibus proelium, nec sapientibus panis, nec prudentibus diuitiae, nec scientibus gratia, sed operatur haec omnia unus atque idem spiri-

tus, diuidens unicuique prout uult et ideireo fide non dubia et ut ita dicam palpabili experientia conprobatur uniuersitatis deum uelut piissimum patrem benignissimumque medicum secundum apostolum indifferenter omnia in omnibus operari et nunc quidem salutis inspirare principia et inserere unicuique [*]( 8 Esai. 49, 15 11 l. c. 15 Eccles. 9, 11 (LXX) 18 I Cor. 12, 11 ) [*]( 1 inneitigabiles Π2 poet audacia addunt ΠΥΟν: ipeo quoque domino haec ad eoe ita testante: no-n enim cogitationes meae cogitationes nestrae, neque uiae neetrae niae meae (aiae meae uiae neetre O), dicit dominus. quia sicut exaltantur caeli a terra, sio exaltatae sunt uiae mae a uiis uestris, et cogitationes meae a cogitationibus nestfis (Esai. 55, 8—9) quod scripturae testimonium quamquam hoc looo non ineptum esse uidetur, non quadrat tamen pluralis nummeras ess adiunctus singulari pronnatiabit 5 digans Σ8 inuenire Π1 numquit Σ 9 uteris 2 10 transcendet Π 18 autem Σ (Q&M lye» LXX) tamen ΠΥΟν tai dicit domina T 15 XVIIII in ras. m. 2 O cuidente Π17 gratiae sed operetur Π 19 nnicnque II 28 nnicuque Π1 )

395
boac uoluntates ardorem, nunc uero ipsius operationis effectum et consummationem donare uirtutum: et nunc a ruina. iam proxima lapsuque praecipiti etiam inuitos et inscios reuocare, nunc autem occasiones et oportunitates salutis ingerere ac praecipites uiolentosque conatus a letalibus dispositionibus inr hibere: et alios quidem uolentes currentesque suscipere, alios uero nolentes resistentesque pertrahere et ad benas cogere uoluntatem. totum.