Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod temptationis genus nobis quoque ad probationis meritum posse contingere ia Deuteronomio satis euidenter a legMatore praedicitur: ai surrexerit inter uos propheta aut qui somnium uidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum, et euenerit quod locutus Mt et dixerit tibi: eamus et seruiamus diis alienis quos ignoratis, ne audias uerba prophetae illius aut somniatoris: quia temptans temptat be dominus deus tuus. utrum diligas eam in toto corde tuo et custodias mandata illius an non.

quid ergo? cum istum prophetam aut somniatorem surgere permiserit deus, itane eos, quorum fidem probare disponit, protecturus esse credendus eet, ut nullum penitus locum, quo suis uiribus cum temptatore confligant, libero, eorum reseruet arbitrio? et quid eos necesse est uel temptari, quos ita infirmos nouit acfragiles, ut nequaquam uirtute sua ualeant resistere temptatori P sed utique nec temptari eos iustitia domini permisisset, [*]( \'2 Gen. 22,1 (LXX) 8 L c.12 (LXX) 44 Deut. 13, 1-3 ) [*]( 1 rustitia Σ 2 \'hoc (Π2 teimia. Σ) possim) \'deus temptauit V 8 qua 1* 6 per arbitrii libertatem ΠΥΟν (cf. cap. 18, 4 liberae uoluntatis arbitrium: uariat enim aucier ut XVII; 91, 1 sublibertatis gratia- et XXI, 30, 3 suo gratiae libertate) eporterat Σ 6 merito Σ 11 su] tuum Σ : om.O 13 deutheronomio Σ 14 prof. ΠΟ 15 se uidisse Υdicit Σ: cf. XV, 1, S 18 prof. Π 22 prof. ΠΟ 23 disponet Υ24 nullus Π locus n corr. 26 temptatione T \'\'\'1\' )

387
nisi parem in eis resistendi scisset inesse uirtutem, qua possent aequitatis indicio in utroque merito uel rei uel laudabiles iudicari.

tale est et illud quod ab apostolo dicitur: itaque qui se existimat stare, uideat ne cadat. temptatio uos non adprehendit nisi humana. fidelis autem deus, qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, sed faciat cum temptatione et exitum, ut sustinere possitis. cum enim dicit: qui stat, uideat ne cadat, sollicitam reddit arbitrii libertatem, quam utique nouerat percepta gratia uel stare per industriam uel cadere per neglegentiam posse. cum autem infert: tem ptatio uos non adprehendit nisi humana, infirmitatem eofum et inconstantiam necdum robustae mentis exprobrat, qua adhuc spiritalium nequitiarum turbinibus non poterant inpugnari, aduersum quos se ipsum uel illos perfectos nouerat cotidie dimicare, de quibus ad Ephesios dicit: iam non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. cum uero subiungit: fidelis autem deus, qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, non utique optat ne eos dominus temptari permitteret, sed1 ne supra id quod sustinere poterant temptarentur.

illud enim indibat humani arbitrii facultatem; hoc uero domini gratiam temtationum luctamina moderantis ostendit. in his igitur omnibus adprobatur iia semper diuinam gratiam arbitrium hominis incitare, ut illud non in omnibus taliter protegat ac defendat non [*]( 3 I Cor. 10, 12-13 16 Eph. 6, 12 21 I Cor. 10, 13 ) [*]( 1 poaait 2 acpossint Π1O 2 aequitatesTP laudabilis Π1 5 adpraehendat Π2Υ2 6 permittit, T temtari S (passim) super O\' 7 faciet T et] etiam T 8 dieet 0 9 reddet Π1O 12 adpraehendat Σ(?)Π2Υ2 15 aduersus ΥΟ cott. T quόtidię O 16 efesioe Π 18 princip. et potestates Π2O\' potestates et aduersus T 20 nequitia∗ JT 21 deus om. ΣΥ1 permittit T 22 super0 28 id om. II 24 humana Π humanam 0 26 post ostendit in T cap. 14 incipit ) [*]( 25* )

388
etiam propriis eum conatibus congredi aduersus spiritales faciat inimicos, in quibus uel gratiam dei uictor uel infirmitatem suam superatus intellegat et ita discat non de sua fortitudine, sed de diuino semper sperare suffragio atque suum iugiter recurrere protectorem. et ut hoc non nostra coniectura, sed euidentioribus adhuc scripturae diuinae testimoniis adprobetur, illud quod in Iesu Naue legitur retractemus: has, inquit, gentes dimisit dominus ac disperdere noluit, ut in eis experiretur Israhelem, utrum custodiret mandata domini dei sui, et ut haberent consuetudinem cum hostibus proeliandi.

et ut incooparabili creatoris nostri clementiae mortale aliquid non pro aequalitate pietatis, sed ex aliqua indulgentiae similitudine conparemus: si nutrII pia atque sollicita diu paruulum sinu gestat, at quandoque ingredi doceat, et primum quidem eum reptare permittit, dein erectum ut alternis passibus innitatur dexterae suae uirtute sustentat, mox paululum derelictum si titubantem uiderit protinus adprehendit, nutantem suscipit, lapsum erigit et uel arcet a casu uel etiam decidere leuiter sinens eleuat post ruinam, cum autem eum ad pueritiam uel adulescentiae ac iuuentatia perduxerit robur, quaedam etiam pondera uel labores quibus non obprimatur sed exerceatur iniungit et cum aemulis decertare permittit: quanto magis caelestis ille omnium pater nouit quem sinu gratiae suae gestet, quem liberae uoluntatis arbitrio in conspectu suo exer-25 ceat ad uirtutem, et tamen adiuuat laborantem, exaudit uocantem, non relinquit quaerentem, eripit de periculo interdum etiam nescientem. [*]( 8 Iud. 3, 1—2 et 2, 22 ) [*]( 1 adnenum Πv 2 inimicus IP 4 adque 0 6 diuinae om. IITOv 7 adprobemus T hiesom 2 pro iesn naue T habet: lege diuina 8 inquid 0 10 et om. Π 12 aliquit Π(Σ) 18 pietatee Π1 14 pro ai in Π est rasura 1—2 litte- rarum sina parualam ΠΥΟv 15 gestet T 16 permittat T dehinc ΠΤΟv 17 sustentet at moz paulolum T 19 labeum ΣΠ eregit Π1 21 adulisc. n inuentutis Π2Υv iubentutis O 27 relinquid 0 )

389