Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idciroo manet in homine liberum semper arbitrium, quod gratiam dei possitvel neglegere uel amare. non enim praecepisset apostolus dicens: cum metu ettremore uestram salutem operamini, nisi scisset eam uel excoli a nobis posse uel neglegi. sed ne crederent se ad opus salutis diuino auxilio non egere, subiungit: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere, pro bona uoluntate. et idcirco Timotheum monens noli, inquit, neglegere gratiam dei quae est in te, et iterum: ob quam causam moneo ut resuscites gratiam dei quae est in te.

inde est quod etiam Corinthiis scribens hortatur et conmonet, ne indignos se gratia dei infructuosis operibus exhiberent, dicens: adiuuautes autem et obsecramus neinuacuum gratiam dei recipiatis. quam sine dubio quia in uacuum receperat Simon, non profuit ei perceptio gratiae salutaris. non enim praeceptis beati Petri maluit oboedire dicentis: paenitentiam age ab hac nequitia tua, et ora deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui: in felle enim ama.ritudinis et obligatione iniquitatis uideo te esse.

praeuenit ergo hominis uoluntatem, quia dicitur: deus meus misericordia eius praeueniet me, et rursum deum remorantem atque utiliter quodammodo subsistentem, ut nostrum experiatur arbitrium, uoluntas praeuenit nostra, cum dicitur: et mane oratio mea [*]( 5 Phil. 2, 12 8 1. c. 13 10 I Tim. 4, 14 11 II Tim. 1, 6 14 II Cor. 6, 1 18 Act. 8, 22-23 23 Pe. 58, 11 26 Pa. 87, 14 ) [*]( 1 ac ex et 2 3 liberum Bemper ΠΟϕ Pr.: semper liberum I lib. arbitr. semper T 6 neclegi 2 7 ne] nec 0 10 inquid ΠΟ neclegere 2 11 ammoneo 0 12 etiam quod 2 13 corrinthios n 14 gratiae TO adiurantes T 15 et om. O 16 reciperat II\' 17 praefuit Σ1 18 dicentes Π1 19 nequitia] neglegentia Π 20 cordis tui om. 2 21 obleg. 7T 22 uoluntae Π1 quia qui dicit T uoluntatem misericordia domini de qua dicitur v 24 rursus IITOv )

382
praeueniet te, et iterum: praeueni in maturitate, et clamatti, et: praeuenerunt oculi mei ad diluculum.

aduocat etiam nos et inuitat, eum dicit: tota die expandi manus meas ad populum non credentem mihi et contradicentem, et innitatur a nobis, cum dicimus ei: tota die expandi manus meas ad te. expectat nos, cum dicitur per prophetam: propterea expectat dominus ut misereatur uestri, et expectatur a nobis, cum dicimus: expectans expectaui dominum, et respexit me, et: expectaui salutare tuum domine. confortat nos, cum dieit: et ego erudiui, et confortaui bracchia eorum: et in me cogitauerunt malitiam, et ut nosmet ipsos confortemus hortatur, cum dicit: confortate manus dissoltitas, et genua debilia roborate.

clamat lesus: si quis sitit, ueniat ad me et bibat, clamat etiam adu eum propheta: laboraui clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero in deum meum. quaerit nos dominus dicens: quaesiui, et non erat uir: uocaui, et non erat qui responderet, quaeritur et ipse a sponsa flebiliter conquerente: in cubili meo in noctibus quaesiui quem dilexit anima mea: quaesiui eum et non inueni eum, uocaui eum et non respondit mihi.