Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

haec ergo cogitatio atque iste tractatus regis Dauid utrumne bonus et ex deo, an malus et ab homine fuisse dicendus est? si enim bona atque ex deo fuit illa cogitatio, cur ab eo a quo inspirata est eidem negatur effectus? si autem mala et ex homine fuit, cur laudatur a domino? restat ergo ut et bona et ex homine fuisse credatur. in quem modum etiam nostras cotidie cogitationes possumus iudicare. neque enim aut soli Dauid bonum ex semet ipso cogitare concessum est, aut nobis, ne quid boni umquam sapere aut cogitare possimus, naturaliter denegatur.

dubitari ergo non potest inesse quidem omni animae naturaliter uirtutum semina beneficio creatoris inserta: sed nisi haec opitulatione dei fuerint excitata, ad incrementum perfectionis non poterunt peruenire, quia secundum beatum apostolum neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. adiacere autem homini in quamlibet partem arbitrii libertatem etiam liber ille qui dicitur Pastoris apertissime docet, in quo duo angeli unicuique nostrum adhaerere [*]( 4 uoluitque..... p. 881, 4 uel amare] Prosp. 12, 1. 18, 1 ) [*]( 4 III Reg. 8,17—19 23 I Cor. 3, 7 26 cf. VIII, 17,1 ) [*](2 salamonis ΣΠ 4 moram (et in ras.) Σ1 memoraret Σ2 affatus T 5 DOmini Υϕ Pr. v israel 2 8 pertractans Υϕ Pr. r 9 tu non T nomine Π1 10 iste om. 0 11 utrum II 18 quur O, item infra ei denegatur ϕ 16 ad eras. ante modum in II cottidie T 17 ipsum Π1 18 quit bonum quam 2 19 post denegatur in TO cap. 13 incipit )

381
dieuntur, id est bonus ac malus, in hominis uero optione consistere, ut eligat quem sequatur.

et idciroo manet in homine liberum semper arbitrium, quod gratiam dei possitvel neglegere uel amare. non enim praecepisset apostolus dicens: cum metu ettremore uestram salutem operamini, nisi scisset eam uel excoli a nobis posse uel neglegi. sed ne crederent se ad opus salutis diuino auxilio non egere, subiungit: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere, pro bona uoluntate. et idcirco Timotheum monens noli, inquit, neglegere gratiam dei quae est in te, et iterum: ob quam causam moneo ut resuscites gratiam dei quae est in te.

inde est quod etiam Corinthiis scribens hortatur et conmonet, ne indignos se gratia dei infructuosis operibus exhiberent, dicens: adiuuautes autem et obsecramus neinuacuum gratiam dei recipiatis. quam sine dubio quia in uacuum receperat Simon, non profuit ei perceptio gratiae salutaris. non enim praeceptis beati Petri maluit oboedire dicentis: paenitentiam age ab hac nequitia tua, et ora deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui: in felle enim ama.ritudinis et obligatione iniquitatis uideo te esse.

praeuenit ergo hominis uoluntatem, quia dicitur: deus meus misericordia eius praeueniet me, et rursum deum remorantem atque utiliter quodammodo subsistentem, ut nostrum experiatur arbitrium, uoluntas praeuenit nostra, cum dicitur: et mane oratio mea [*]( 5 Phil. 2, 12 8 1. c. 13 10 I Tim. 4, 14 11 II Tim. 1, 6 14 II Cor. 6, 1 18 Act. 8, 22-23 23 Pe. 58, 11 26 Pa. 87, 14 ) [*]( 1 ac ex et 2 3 liberum Bemper ΠΟϕ Pr.: semper liberum I lib. arbitr. semper T 6 neclegi 2 7 ne] nec 0 10 inquid ΠΟ neclegere 2 11 ammoneo 0 12 etiam quod 2 13 corrinthios n 14 gratiae TO adiurantes T 15 et om. O 16 reciperat II\' 17 praefuit Σ1 18 dicentes Π1 19 nequitia] neglegentia Π 20 cordis tui om. 2 21 obleg. 7T 22 uoluntae Π1 quia qui dicit T uoluntatem misericordia domini de qua dicitur v 24 rursus IITOv )

382
praeueniet te, et iterum: praeueni in maturitate, et clamatti, et: praeuenerunt oculi mei ad diluculum.