Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim talis ante fuisse putandus est, qui boni esset prorsus ignarus. alioquin uelut quoddam inrationabile atque insensatum animal eum fatendum est fuisse formatum : quod satis absurdum atque a catholica fide omnimodis alienum eet. quin immo secundum sapientissimi Salomonis sententiam fecit deus hominem rectum, id est, ut tantummodo boni scientia iugiter frueretur, sed ipsi quaesiuerunt cogitationes multas: facti enim sunt, ut dictum est, scientes bonum et malum. concepit ergo Adam post praeuaricationem quam non habuerat scientiam mali, boni uero quam acceperat scientiam non amisit.

denique non amisisse hnmanum genus post naricationem Adae scientiam boni etiam apostoli sententia euidentissime declaratur, qua dicit: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi sibisunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente eis conscientia et inter se inuicem cogitationibus accusantibus ant [*]( 3 Nec enim ...... p. 879,2 occulta bominum] Prosp. 9, 2. 10,1 ) [*]( 8 Gen. 8, 22 14 Eccles. 7, 99 (LXX) 16 L c. 22 Bom. 2, 14-16 ) [*](4 uellit Π1, item infra 6 concessinet II 8 inlats Υ data O 10 est ΠΥΟϕ Pr.: om. Σ 11 anrationabilem Σ 13onoi modo T 14 salamonis ΣΠ 15 scientiam Σϕ1 16 quesierant ΠΥΟϕPr. 19 acciperat Π1 22 qua] que 0 24 bii Σ hic O )

379
etiam defendentibus, in die qua iudicabit deus occulta hominum. quo sensu etiam dominus per prophetam increpat Iudaeorum non naturalem, sed uoluntariam caecitatem, quam ipsi sibi contumaciter inferebant. surdi, inquit, audite, et caeci intuemini ad uidendum. qui surdus, nisi seruus meus? et caecus, nisi ad quem nuntios meos misi?

et ne fprte hanc eorum oaecitatem aliquis naturae, non uoluntati possit adscribere, alibi ait: educ foras populum caecum, et oculos habentem: surdum, et aures ei sunt, et iterum qui habentes, inquit, oculos non uidetis: et aures, et non auditis. dominus etiam in euangelio quia uidentes, inquit, non uident et audientes non audiunt neque intellegunt. et adinpletur in eis prophetia Esaiae dicens: auditu audiretis, et non intellegetis: et uidentes uidebitis, et non uidebitis. incrassatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt: et oculos suos concluserunt: ne quando uideant oculis, et auribus suis audiant, et corde intellegant, et conuertantur, et sanem illos.

denique ut possibilitatem boni eis inesse signaret, increpans Pharisaeos quid autem, inquit, etiam ex uobis ipsis non iudicatis quod iustum est? quod utique non eis dixisset, nisi eos indicio naturali id quod aequum est scisset posse discernere. unde cauendum nobis est, np ita ad dominum omnia sanctorum merita referamus, ut nihil nisi id quod malum atque [*]( 20 denique..... p. 380,1 adscribamas natarae] Prosp. 11,1—2 ) [*]( 4 Eaai. 42, 18-19 9 Esai. 43, 8 10 Hierem. 5, 21 12 Mt. 13, 13 14 Esai. 6, 9-10 (LXX) 21 Luc. 12, 57 ) [*]( 2 prof. II 3 sed] sed etiam II 4 inquid O 5 qui S Π1O: quis IPTv 6 et qui caecus T adquos II atquem 0 8 posset T 11 inquid ΠΟ et ante non om. T audistis 0 12 inquid 710 14 prof. II eseiae ΣΠ esaye 0 15 intellegitis Π1 uidebitis et non om. Σ 18 clauserunt T 19 suis om. IIv 22 inquid 0 quid 0 23 eis non Tv eoe om. II 25 est nobis Υv deum Otp Pr. r )

380
peruersum est humanae adseribamus naturae. in quo quidem sapientissimi Salomonis, immo domini onins haec uerba sunt testimonio confutamur: ita enim, cum consummata templi extructione oraret, effatus est: uoluitque Dauid pater meus aedificare domum nominis domini dei Israhel: et ait dominus ad Dauid patrem meum: quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. uerumtamen non tu aedificabis domum nomini meo.

haec ergo cogitatio atque iste tractatus regis Dauid utrumne bonus et ex deo, an malus et ab homine fuisse dicendus est? si enim bona atque ex deo fuit illa cogitatio, cur ab eo a quo inspirata est eidem negatur effectus? si autem mala et ex homine fuit, cur laudatur a domino? restat ergo ut et bona et ex homine fuisse credatur. in quem modum etiam nostras cotidie cogitationes possumus iudicare. neque enim aut soli Dauid bonum ex semet ipso cogitare concessum est, aut nobis, ne quid boni umquam sapere aut cogitare possimus, naturaliter denegatur.