Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod idem loseph a fratribus agnitns manifestat dicens: nolite pauere, nec durum uobis uideatur quod uendidistis me in his regionibus: pro salute enim uestra misit me deus ante uos, et infra: praemisit enim me deus ut reseruemini super [*]( 5 cf. Act. 9. Mt 9, 9 9 cf. Lac. 19, 2 sqq. 23, 40 sqq. 13 Ps. 67, 29 14 Ps. 89, 17 16 cf. Num. 22, 5iqq. 17 cf. Gen. 20, 6 18 cf. Gen. 37, 28 22 Gen. 45, 5 25 1. c. 7-8 ) [*](2 haec] et X 4 quod ΣΠ1Οϕ: quid Π2Υ Pr. v & quid Π3 ϕ Pr. v quid fuit T mattheo ZO matheo TIT 6 cruore ΣΠΟ 7 a om. Υϕ Pr. v 9 zaccei Σ sachei II zachei Υ zacchei O fidem Σ 10 dicimus II ϕ Pr. c 11 speciali Π1 specialis IPO 14 hoc deos T 16 ifrl 2 (passim) 17 ahimelech Z ahimelec 0 18 dominam T 19 discensio II 20 iermani 0 21 qao 2 23 uindedisti Π 24 dominus ΠΥΟv 26 dominas Oc seruemini X )

377
terram, et escas ad uiuendum habere possitis. non uestro consilio, sed uoluntate dei missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum totius domus eius, et principem in omni terra Aegypti. et cum post obitum patris formidantibus fratribus suspicionem timoris auferret, nolite, inquit, timere: numquid dei possumus resistere uoluntati? uos cogitastis aduersus me malum: sed deus uertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, ut saluos faceret populos. multos.

quod etiam beatns Dauid oeconomice tunc factum in psalmo centesimo quarto similiter declarauit dicens: et uocauit famem super terram: et omne firmamentum panis contriuit. misit ante eos uirum: in seri uennudatus est Ioseph. haec ergo duo, id est uel gratia dei uel liberum arbitrium sibi quidem inuicem uidentur aduersa, sed utraque concordant et utraque nos pariter debere suscipere pietatis ratione colligimus, ne unum horum homini subtrahentes ecclesiasticae fidei regulam excessisse uideamur.

nam cum uiderit nos dens ad bonam uelle deflectere, ocourrit, dirigit atque confortat: ad uocem enim clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi, et inuoca me, inquit, in die tribulationis: et eripiam te, et glorificabis me. et rursus si nos nolle uel intepuisse [*]( 15 haec ergo duo 24 glorificabis me] Prosp. 8, 1. 9, 1 ) [*]( 6 Gen. 50, 19-20 12 Ps. 104, 16-17 21 Esai. 30, 19 22 Ps. 49, 15 ) [*]( 2 aolnntati II1 dei] dei huc IPTv 8 patrum II1 far. II 6 fratribus ut S inquid 0 7 numquit 2 rennuere ΙΙΥ et cod. Amiat. uoluntatem IPT1 et cod. Amiat. 8 adueraum Ov sed Σ: et T, om. 770 10 uidetis II populus II1 11 dauit 0 oeoonomiae Z oecoNIOMICE 0 12 centissimo II 18 et om. II omnem ΣΟ 15 poet Ioseph in T cap. 11 incipit ergo om. Πv duo om. T (baee enim duo y Pr.) 18 collegimus 2 horum ez his homini II 19 eccleasiasticae Π 23 inquid 0 tribulationis tuae ΠΥϕ Pr. v 24 magnificabis T )

378
perspexerit, adhortationes salutiferas admouet cordibus nostris, qubiu uoluntas bona uel reparetur uel formetur in nebia.

Nec enim talem deus hominem fecisse credendus est, qui nec uelit umquam nec possit boaum. alioquin nec liberum si permisit arbitrium, si ei tantummodo malum ut uelit et , possit, bonum uero a semet ipso nec uelle nec poeee concessit. et quomodo stabit illa domini post praeuaricationem primi hominis lata sententia: ecce Adam factus est sient unus ez nobis, sciens bonum et malum?

non enim talis ante fuisse putandus est, qui boni esset prorsus ignarus. alioquin uelut quoddam inrationabile atque insensatum animal eum fatendum est fuisse formatum : quod satis absurdum atque a catholica fide omnimodis alienum eet. quin immo secundum sapientissimi Salomonis sententiam fecit deus hominem rectum, id est, ut tantummodo boni scientia iugiter frueretur, sed ipsi quaesiuerunt cogitationes multas: facti enim sunt, ut dictum est, scientes bonum et malum. concepit ergo Adam post praeuaricationem quam non habuerat scientiam mali, boni uero quam acceperat scientiam non amisit.