Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GEBMANVS: Perpetuam quidem corporis puritatem sex parte aliqua experti sumus a uigilantibus posse per dei gratiam possideri, et conmotionem carnis districtionis rigore atque iudicio resistente uigilantibus posse non contingere non [*](15 Ps. 138, 11-12 21 1. o. 18 ) [*](2 ab] ad Π1 4 uelud T humoris TO condit. ΠΥ 5 modoque II* deprae (e) hendit ΠΥ depraehendat IP 8 peruenisse 2 9 in ante nocte om. T post die add. Σ: talis in die die et 0 10 circumseptus ΣΠΥΟ11 secretum T 12 erubiicit II1 13 ab om. T 14 uellit II 16 prof. II 16 inlum. mea 0(v) 19 super 0 condit. TIT 20 prof. Π 22 tu om. T 23 uoluntatis nT 26 poasederi Π1 commotiones T destrictionis ΣΟ districtiones Π1 )

350
negamoa. utrum autem et dormientes hac inquietudine carere possimus uolumus edoceri. duabus namque de causis possibile hoc esse non credimus: quas licet absque uerecundia nequeamus effari, tamen, quoniam hoc medicinae ipsius necessitas cogit, quaesumus ut cum uenia tui, si qua forte inuerecundius fuerint denadata, suscipias. primum ergo est, quod per somni quietem mentis uigore laxato obseruari nequaquam ualeat illius conmotionis obreptio, secundo, quod etiam urinae collectio, cum uesicae capacitatem quiescentibus nobis indeeinenti confluxu interni umoris oppleuerit, excitet membra marcentia, quod etiam paruulis uel spadonibus eadem nihilominus lege contingit. unde fit at, si non oblectatio libidinis uulnerat mentis adsensum, confusione tamen eam humiliet turpitudo membrorum.