Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et ideo quisquis ad illum puritatis statum iugi cordis intentione peruenerit, ut iam mente ab huius passionis titillatione penitus absoluta per soporem caro eius uelut redundantiam superflui umoris expellat, condicionem modumque naturae certissime deprehendet, et ita cum expergefactus inuenerit carnem suam post longa tempora se inscio atque ignorante pollutam, tum demum de naturali necessitate causetur, ad illum sine dubio perueniens statum, ut talis inueniatur in nocte qualis in die, talis in lecto qualis in oratione, talis solus qualis turbis hominum circumsaeptus, postremo ut numquam se talem secretus aspiciat, qualem uideri ab hominibus erubescit, nec in eo tale aliquid ineuitabilis ille oculus deprehendat, quod ab humanis aspectibus uelit esse celatum.