Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

de quibus in Prouerbiis eleganter exprimitur: insipientia uiri corrumpit uias suas, deum autem causatur corde suo. postremo si quis huic adsertioni nostrae fidem derogare uoluerit, quaeso ut non ante praeiudicata nobiscum opinione disceptet, quam disciplinae huius suscipiat instituta, cumque haec perpaucis mensibus illa qua traditur moderatione seruauerit, profecto haec quae diximus uero poterit probare iudicio. ceterum frustra de cuiuslibet artis ac disciplinae fine contendet, quisque non prius omnia quae ad consummationem eius pertinent summo fuerit studio ac uirtute sectatus.

uelut si uerbi gratia similitudinem mellis ex tritico, aut rursum ex eo, sicut etiam ex rafani linique seminibus, lenissimi olei liquorem produci posse confirmem, si quia horum penitus ignarus adsistat, nonne contra rerum naturam hoc esse conclamans me uelut apertissimi auctorem mendacii deridebit? cui si ego testes innumeros qui haec se et uidisse et gustasse et fecisse testentur exhibeam, rationem insuper atque ordinem quo illae species uel in olei pinguedinem uel in mellis dulcedinem transformentur edisseram, ille autem in stultissimae persuasionis obstinatione persistens neget ab illis seminibus quicquam uel dulcedinis uel unguinis posse produci: nonne magis notanda est inrationabilis eius peruicaxque contentio quam sermonis mei ueritas inridenda, quae multorum ac fidelium testium grauitate et euidentibus documentis et quod his amplius est experientiae [*]( 5 ProY. 19, 3 (LXX) ) [*]( 2 necessitate S 4 eliganter II 5 suas om. Πc eius Or 6 corde] de T in corde Ov 8 deceptet II 9 suscipiet Υ1 10 prefecto Π1 12 contendit quisquis T 14 nelud T 15 etiam om. T rapbani T 18 uelud T apertissime ΠΥ 19 ego] ergo Z quia Π1 O 20 fecesse Π1 21 quos ille species uelut in Π 92 pinguid. II1Υ4 23 in om. ΣΟ stultissime Σ atultiBsima penuasione et T 24 dalcid. Π1 26 unguedinia YO rationabilia II )

349
probatione fulcitur?

et ideo quisquis ad illum puritatis statum iugi cordis intentione peruenerit, ut iam mente ab huius passionis titillatione penitus absoluta per soporem caro eius uelut redundantiam superflui umoris expellat, condicionem modumque naturae certissime deprehendet, et ita cum expergefactus inuenerit carnem suam post longa tempora se inscio atque ignorante pollutam, tum demum de naturali necessitate causetur, ad illum sine dubio perueniens statum, ut talis inueniatur in nocte qualis in die, talis in lecto qualis in oratione, talis solus qualis turbis hominum circumsaeptus, postremo ut numquam se talem secretus aspiciat, qualem uideri ab hominibus erubescit, nec in eo tale aliquid ineuitabilis ille oculus deprehendat, quod ab humanis aspectibus uelit esse celatum.