Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Multi sunt enim castimoniae gradus quibus ad illam inuiolabilem conscenditur puritatem. quos licet nec perspicere nec enuntiare ut dignum est uirtus nostra sufficiat, tamen, quia series narrationis exposcit, secundum mediocritatem experientiae nostrae utcumque proferre temptabimus, reseruantes perfectiora perfectis nec praeiudicantes his qui feruentiore studio puriorem castimoniam possidentes quanto maioris industriae sunt, tanto etiam perspicaciae uigore praecellunt.

proinde sex gradibus licet multa a se inuicem sublimitate distantibus fastigia castitatis praecelsa distinguam ita, ut quaedam media quae tamen multa sunt praetermittam, quorum subtilitas ita humanos subterfugit sensus, ut eam nec mens inspicere nec proloqui lingua praeualeat, quibus sensim castitatis ipsius perfectio cotidianis profectibus adolescit. secundum similitudinem namque corporum terrenorum, quae singulis diebus insensibiliter sui capiunt incrementa et ita dum nesciunt ad perfectum habitum prouehuntur, animae quoque robur ac maturitas castitatis adquiritur.

primus itaque pudicitiae gradus est, ne uigilans inpugnatione carnali monachus elidatur, secundus, ne mens illius uoluptariis cogitationibus inmoretur, tertius, ne femineo uel tenuiter ad concupiscentiam moueatur aspectu, quartus, ne uigilans uel simplicem carnis perferat motum, quintus, ne, cum memoriam generationis humanae uel tractatus ratio uel necessitas lectionis ingesserit, subtilissimus mentem uoluptariae actionis perstringat adsensus, sed uelut opus quoddam simplex ac [*](1 loto Π1 2 fecis IIT fece O super Π Vulg. 3 post gressus meos additum est in II: usque hic 4 enim sunt T 5 quo scilicet ΣΠΟ 8 temtauimus 2 10 maiores Π1O 13 vt Otn. 2 17 perfecto 2 cottid. T 19 insins. Π1 90 praeuehuntur 2 21 robor ΠΥ rubor 0 castitas 2 22 ne] IIti ne T 23 uohuntariis T 24 vel] neo 21 26 cum m memoriam 2 97 lectiones Π1 28 suptil. 2 uoluntariae TO 29 uelud T )

346
ministerium humano generi necessario contributum tranquillo ac puro cordis contempletur intuitu nihilque amplius de eius recordatione concipiat, quam si operationem laterum uel cuinslibet alterius officinae mente pertractet.