Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non mouebor in aeternum: sed cum utiliter a domino subreliotus illum puritatis statum, in quo sibimet confidebat, senserit proturbari seseque in illo spiritali uiderit titubare suceessu, recurrat protinus ad illius integritatis auetorem et agnoscens infirmitatem suam confiteatur et dioat: domine, non in mea, sed in tua uoluntate praestitisti decori meo uirtutem. auertisti faciem tuam, et factus sum eonturbatus: illud quoque beati Iob: si lotus fuero quasi. aquis niuis, et fulserint uelut mundissimae manus meae: tamen sordibus intingues me, et abominabuntur me uestimenta mea.

quod tamen is qui suo uitio se in sordibus tinguit non potest suo dicere creatori. donec ergo ad perfectum puritatis perueniat statum, necesse est eum inaequalitatibus istis frequentius erudiri, quoad usque per dei gratiam confirmatus in illa quam adpetit puritate efficaciter dicere mereatur: expectans expectaui dominum, et respexit me. et exaudiuit deprecationem [*]( 1 L c. 4 12 PS. 29, 7 17 L c. 8 00 Iob. 9, 30—31 28 Pa. 89, 2—3 ) [*]( 3 eompetenter haec T 6 stimulusΠ1 7 per] ad Π 8 adspargit O: aspergit Π1 aspergit ΣΠ2ΥT enim] ergo Πv 12 mea abundantia T 19 anertia Π tnam a me et ΥΟv 21 uelad Υ 22 intinges Π 24 tinguit Υ O: tingit SII 27 per d. gr.] dei gratia T 28 exspectans exsp. Π 29 precem n )

345
meam: et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. et statuit supra petram pedes meos: et direxit gressus meos.

Multi sunt enim castimoniae gradus quibus ad illam inuiolabilem conscenditur puritatem. quos licet nec perspicere nec enuntiare ut dignum est uirtus nostra sufficiat, tamen, quia series narrationis exposcit, secundum mediocritatem experientiae nostrae utcumque proferre temptabimus, reseruantes perfectiora perfectis nec praeiudicantes his qui feruentiore studio puriorem castimoniam possidentes quanto maioris industriae sunt, tanto etiam perspicaciae uigore praecellunt.

proinde sex gradibus licet multa a se inuicem sublimitate distantibus fastigia castitatis praecelsa distinguam ita, ut quaedam media quae tamen multa sunt praetermittam, quorum subtilitas ita humanos subterfugit sensus, ut eam nec mens inspicere nec proloqui lingua praeualeat, quibus sensim castitatis ipsius perfectio cotidianis profectibus adolescit. secundum similitudinem namque corporum terrenorum, quae singulis diebus insensibiliter sui capiunt incrementa et ita dum nesciunt ad perfectum habitum prouehuntur, animae quoque robur ac maturitas castitatis adquiritur.