Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

dominus enim sanctis suis non a sinistris, quia nihil habet sinistrum uir sanctus, sed a dextris semper adsistit, a peccatoribus uero et inpiis non uidetur, quia non habent illas dextras quibus dominus consueuit adsistere nec possunt dicere cum propheta: oculi mei semper ad dominum: quia ipse euellet de laqueo pedes meos. quod nullus poterit ueridice profiteri nisi qui uniuersa quae in hoc mundo sunt aut noxia aut superflua aut certe inferiora summis uirtutibus iudicans omnem intuitum suum, omne studium omnemque curam erga cultum sui cordis et castimoniae defizerit puritatem. atque ita mens istis exercitiis elimata et profectibus expolita adperfectam corporis atque animae perueniet sanctitatem.

Quantum enim quis in lenitate ac patientia cordis, tantum in corporis puritate proficiet, quantoque longius iracundiae propulerit passionem, tanto castitatem tenacius obtinebit. non enim aestus corporis declinabit nisi qui animi motus ante conpresserit. quod apertissime saluatoris nostri ore laudata beatitudo declarat: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

non ergo aliter nostram possidebimus terram, id est non alias dicioni nostrae rebellis [*]( 2 Pa. 15, 8 14 Pt. 24, 15 27 Mt. 5, 4 ) [*](-2 exertique Π1 prenid. 0 8 dnο͠ Π1 4 enim TO- 5 ads (ass-) equitur ΠΥO 7 rarsum T ad eadem reuolbator O 8 dexterasqae O 12 dextetas Σv 13 prof. Π 14 quoniam Υv euellit Π 15 meus Π1 ueredice II 18 omnem curam ΠΥΟv 20 ita om. T 23 irancundiae II 24 opi. H 26 decliuauit 2 )

342
huius corporis terra subdetur, nisi mens nostra prius fuerit patientiae lenitate fundata, nec poterit quis aduersus carnem suam insurgentia libidinis bella conprimere, nisi prius armis mansuetudinis instruator: mansueti enim possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. hanc, inquam, terram quemadmodum obtinere possimus idem propheta in consequentibus psalmi ipsius docet: eipecta dominum, et custodi uiam eius: etexaltabit te ut hereditate capias terram.

constat igitur ad possessionem terrae istius firmiter obtinendam neminem posse conscendere nisi illos tantum, qui per inmobilem patientiae lenitatem uias domini duras ac praecepta seruantes de caeno carnalium passionum extrahente eodem fuerint exaltati. mansueti ergo possidebunt terram et non solum possidebunt eam, sed etiam delectabuntur in multitudine pacis, qua nemo, in cuius carne adhuc bella concupiscentiae suscitantur, stabiliter perfruetur. necesse est enim infestari eum dirissimis daemoniorum proeliis et ignitis luxuriae iaculis sauciatum a terrae suae possessione deuolui, donec dominus auferat bella usque ad fines terrae eius, arcum conterat et confringat arma, et scata conburat igni, illo scilicet quem uenit dominus mittere super terram, arcus etiam et arma confringa.t, quibus aduersus eum nequitiae spiritales diebus ac noctibus dimicantes ignitis configebant cor eius iaculis passionum.