Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Certos tamen esse nos conuenit, quod, licet omnem continentiae districtionem, famem scilicet ac sitem, uigilias quoque et operis iugitatem atque incessabile subeamus studium lectionis, perpetuam tamen castimoniae puritatem horum laborum merito contingere nequeamus, nisi in his iugiter desudantes experientiae magisterio doceamur incorruptionem

eius dininae gratiae largitate conoedL ob hoc sane solummodo se unusquisque infatigabiliter in his exercitiis perdurare debere cognoscat, ut per illorum adflictionem misericordiam domini consecutus de inpugnatione carnis ac dominatione [*]( 2 Eph. 5, 3—4 6 1. c. 5 10 I Cor. 6, 9-10 ) [*](1 eā II 2 ium. omnis Υ 4 scurilitas Π pertinet Υv 6 edocens Π1 dooet T 7 fornicatur Π1 10 fornicari ΣΟ 12 masocol. n 13 neque ebriosi om. ΣΠ: at ef. infra ebrietatem neque malefici aeque hebrioei 0 17 scurititatem II 18 abstinenda O 20 deetrict. ΣΟ sitem Π1: sitim ΣΙΙ2Υ0 cf. VII, 2, 1 21 adque O inceesabili Σ 24 incorruptione Π1 25 donari O 28 consequutus ΥΟ )

339
praepotentium uitiorum diuino mereatur munere liberari, non quo adepturum se per illa confidat istam quam cupit inuiolatam corporis castitatem.

tanto autem erga adquisitionem castimoniae desiderio atque amore ftammetur, quanto quis pecuniarum auidissimus adpetitor, uel si qui summa honorum ambitione distenditur, uel qui intolerabili pulchrae mulieris amore raptatur, desiderium suum inpatientissimo ardore optat expleri. et ita fiet ut, dam pro integritatis perpetuitate insatiabili cupiditate succenditur, desiderabilis despiciatur cibus; neceesarius horreat potus, somnus denique ipse naturae debitus respuatur uel certe ut deceptor fraudulentissimus puritatis et aemulus atque contrarius castitati adtonita atque suspecta mente capiatur, et ita unusquisque cotidie integritatis suae matutinus explorator effectus de conlata sibi purificatione congaudeat eamque se non suo studio nec uigilantia, sed protectione domini sentiat consecutum, ac tamdiu illius perseuerantiam suo corpori intellegat cohaesuram, quamdiu eam dominus sua fuerit miseratione largitus.

qui enim hanc stabiliter obtinet fidem, nequaquam superbum sapiens de sua uirtute confidet neque seductus longis obsceni liquoris indutiis blandissima securitate soluetur, sciens inpurissimae conluuionis aspergine se protinus maculandum, si uel paululum quid ab eo protectio diuina discesserit. ac perinde pro perpetuitate eius cum omni contritione et humilitate cordis indefessis est orationibus excubandum.