Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

haec de castitatis fine, quantum potuimus, non uerbis, sed experientia magistrante digessimus. quae licet a desidiosis ac neglegentibus arbitrer inpossibilia forsitan iudicanda, certus tamen sum a studiosis ac spiritalibus uiris agnoscenda pariter ac probanda. tantum namque inter hominem distat et hominem, quantum et illa ad quae animi eorum tendit intentio ab inuicem disparantur, id est uel caelum ab inferno uel Christus a Beliar, secundum sententiam domini saluatoris: si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit, et iterum: ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.

Hnc usque beatus Chaeremon de castitatis perfectione disseruit admirabilemque doctrinam sublimissimae puritatis tali sermone conclusit, suadens stupentibus atque anxiis nobis, ut, quia iam noctis pars maior effluxerat, tradita quieti [*]( 21 loh. 12, 26 23 Mt. 6, 21 ) [*]( 1 paulolum r 2 illins Π1 4 bonam om. II opt. 2T 6 lncrubatione Σ 7 cupiose et degesta IP 8 oblectatione S 11 inrepserit T 12 excitata ΠϒΟυ: cf. XXI, 26, 2 nllo om. II proritu Π1 14 degessimus Π1 15 necleg. ΣΟ 16 ab 0 18 distat et hominem om. Π 20 beliar 2 et, ut uid., Π1: belial Π2ϒΟυ 26 desseruit Π1 ammir. T 28 quieta Π1 )

360
paaialam membra naturali soporis cibo minime fraudaremus, ne languens torpore corporis sui etiam mens uigorem sanctae intentionis amitteret. [*]( 1 paulol. T naturalis operis Π 2 torpere U\' 3 Explicit secunda conlatio conlatio -II- Π, numero a m. 2 s. L addito. clatio secunda 0) abbatis chaeremonii cher. TO de castitate. Incipit eiudem senis addL 0 conlatio tertia coul tert. om. T, coul om. ΠΟ de protectione dei de gratia dei et libero arbitrio O, ΣΠϒΟ. Capitula abbatis chaeremonu de protectione dei ΣΠ Incipicnt capitula r Incipit capitula eiusdem 0 )

361
DE PROTECTIONE DEI. CAPITVLA.

Prooemium.

Interrogatio, quare non merita uirtutum laborantis industriae deputentur.

Responsio, quod sine adiutorio dei non solum perfectio castitatis, sed omnino nihil boni perfici possit.

Obiectio, quemadmodum gentiles absque gratia dei castimoniam habuisse dicantur.

Responsio de philosophorum imaginaria castitate.

Quod sine gratia dei nullos industrios conatus exsequi ualeamus.

De principali proposito dei et prouidentia cotidiana.

De gratia dei et arbitrii libertate.

De uirtute bonae uoluntatis nostrae et gratiae dei.

De liberi arbitrii infirmitate.

Vtrum bonam uoluntatem nostram sequatur an praecedat gratia dei. [*]( 6 prohimium Z proemium T premiam de protectione dei 0 7 qaare] quae 2 laboranti Π laborantis ... deputentar om. 0 8 industria ΣΠ depntetur Π 9 perfectio ... 10 possit om. 0 10 castatis T omnino om. T 11 gentes 0 12 dicuntur TlO 14 nullus Π nullo T industria T exequi TO 16 cott. T 18 gratia TO 19 libera II infirmate II libertate T infirmitate et gratia dei 0 20 praecellat 2 )

362

Quod uoluntas bona nec semper gratiae nec semper sit homini tribuenda.

Quod gratiam dei humani conatus conpensare non possint.

Quod temptationibus suis deus uirtutem humani experiatur arbitrii

De multiplici uocationum gratia.

De gratia dei, eo quod humanae fidei transcendat angustias.

De inscratabili dispensatione dei.

Definitio patrum, eo quod arbitrium ad saluandum non sit idoneum.

Cum ad synaxin matutinam percepto paululum sopore remeantes senem opperiremur, ingenti abba Germanus scrupulo mouebatur, quod in praeterita disputatione, cuius uirtus summum desiderium incognitae nobis castitatis infuderat. unius adiectione sententiae beatus senex meritum humanae cassasset industriae, adstruens hominem, quamuis summis ad bonam frugem uiribus enitatur, tamen boni conpotem esse non posse, nisi id diuini tantum muneris largitate, non operis sui studio. percepisset. hanc igitur quaestionem adtonite uoluentibus nobis progressus cellam beatus Chaeremon, cum quiddam nos inuicem mussitare sensisset, solito breuius orationum atque psalmorum sollemnitate transcursa, quid moueret, inquirit.