Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quisquis igitur extractus a cunctis confabulationibus otiosis et mortificatus ab omni ira ac sollicitudine curaque mundana duobus tantum paxamatiis fuerit cotidiana refectione contentus, et aquae satietate subtracta quietem somni trium sine at alii statuerunt quattuor horarum spatio terminarit, nec tamen laborum aut continentiae huius merito, sed miseratione domini eam se crediderit adepturum, quia sine hac fide uana eet omnis humani laboris intentio, non amplius quam sex mensibus perfectionem istius inpossibilem sibi non esse cognoscet.