Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hoc, inquam, est gaudium de quo beatus apostolus quod oculus, inquit, non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, eius scilicet qui terrenis uitiis hebetatus adhuc homo est et humanis inhaeret affectibus nihilque de istis dei muneribus intuetur. denique idem apostolus tam de se quam de similibus sibi, qui iam de humana conuersatione discesserant, subiecit dicens: nobis autem reuelauit deus per spiritum suum.