Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod enim maius potest esse prodigium quam sub momento breuissimo ex rapacissimis publicanis apostolos fieri, ex persecutoribus truculentis praedicatores euangelii patientissimos reddi, ita ut eam quam persequebantur fidem etiam effusione sui sanguinis propagarent ? ista sunt opera dei quae se cotidie una cum patre filius operari protestatur dicens: pater meus usque hodie operatur, et ego operor. de istis operibus dei beatus Dauid in spiritu canens benedictus, inquit, dominus deus Israhel, qui facit mirabilia magna solus. de istis et Amos propheta qui facit, inquit, omnia et conuertit ea, et transmutat in matutinum umbram mortis. haec nempe est inmutatio dexterae excelsi.