Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quamobrem donec pulsari nos carnis conmotione sentimus, nouerimus nos ad castitatis necdum peruenisse fastigia, sed adhuc sub infirmitate continentiae constitutos proeliis fatigari, in quibus necesse est dubios esse semper euentus. quod autem ineuitabilem esse conmotionem carnis hoc adstruere uoluistis indicio, quod ea ne ipsi quidem eunuchi carere demptis genitalibus possunt, sciendum est non eis carnales aestus nec effectum libidinis, sed solam satiuae generationis deesse uirtutem.