Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

neque enim beatus apostolus ad abacisionem manuum aut pedum aut genitalium inmiti nos praeceptione conpellit, sed corpus peccati, quod utique constat ex membris, quantocius destrui zelo perfectae desiderat sanctitatis. de quo corpore alibi ut destruatur, inquit, corpus peccati, et quae sit eius destructio consequenter exponit: ut iam, inquit, non seruiamus peccato. a quo etiam se liberari cum heiulatu postulat dicens: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius?