Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quem statum si quis de adiutorio dei, non de studii sui labore praesumens meruerit possidere, de condicione seruili, in qua timor est, et mercennaria spei cupiditate, in qua non tam bonitas largientis quam praemium retributionis expetitur, in adoptionem incipiet transire filiorum, ubi iam non timor, non cupiditas, sed illa caritas quae numquam cadit iugiter perseuerat. de quo timore et caritate quosdam increpans dominus quid cui personae conueniret ostendit: filius honorat patrem, et seruus dominum suum timet: et si pater ego sum, ubi est honor meus: et si dominus ego sum, ubi est timor meus?

necesse est enim timere eum qui seruus est, quia si sciens uoluntatem domini sui fecerit digna plagis, uapulabit multis. per hanc itaque caritatem quisque ad imaginem dei similitudinemque peruenerit, bono iam propter boni ipsius delectabitur uoluptatem, ac similem quodammodo possidens patientiae ae lenitatis affectum nullis deinceps peccantium uitiis irascetur, sed ueniam potius infirmitatibus eorum condolens atque conpatiens inplorabit, seque reminiscens tamdiu similium passionum stimulis inpugnatum, donec miseratione domini saluaretur, nec suo eruditum studio ab inpugnatione carnali, sed dei protectione saluatum, non iracundiam, sed misericordiam errantibus intelleget inpendendam, illum uersiculum ad deum [*]( 11 cf. I Cor. 18,8 13 Mal. 1, 6 (LXX) 17 Luc. 12, 47 ) [*](1 minns IP 2 semper O 4 contendit IIv qaem TOv . nec post quam om. II 5 cognoecet II 6 VUl T 7 condit. ΙΙΥ 8 qui II 13 filius inqait T 14 dns 2 timet om. ΙΙΥΟ: cf. cap. 13, 4 15 et post mens om. S 17 si om. II 18 sai non ΙΙΥ sui et 0 multis] paacis 0 90 bono] bona II 21 uoluptate II aolantatem T simile S qaodamodo O 28 dominum T )

323
eam omni cordis tranquillitate decantans : tu disrupisti uincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, et: nisi quia dominus adiuuit me: paulo minus habitauerat in inferno anima mea.

et in hac mentis humilitate consistens poterit etiam euangelicum illud perfectionis explere mandatum: diligite inimicos uestros, bene facite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. et ita ad illud praemium quod subiungitur merebimur peruenire, per quod non solum imaginem dei et similitudinem praeferamus, uerum etiam filii nuncupemur: ut sitis, inquit, filii patris uestri qui in caelis eat, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. quem affectum beatus Iohannes adsecutum se esse cognoscens ait: ut fiduciam habeamus in die iudicii, quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo.

in quo enim infirma et fragilis humana natura esse, siont ille est, potest, nisi si in bonos et malos, iustos et iniustos ad imitationem dei placidam semper sui cordis extenderit caritatem, et ut bonum propter boni ipsius operetur affectum, perueniens ad illam ueram adoptionem filiorum dei, de qua idem beatus apostolus ita pronuntiat: omnis qui natus est ex deo peccatum non facit, quia semen ipsius in eo est, et non potest peccare, quoniam ex deo natus est, et iterum: scimus quoniam omnis qui natus est ei deo non peccat, sed generatio dei conseruat eum, et malignus non tangit eum?

quod intellegendum est [*](1 PI. 115, 16-17 8 PI. 93, 17 6 Mt. 6, 44 11 L c. 45 15 I Ioh. 4, 17 22 1. c. 3, 9 25 1. c. 5, 18 ) [*](1 tranquilitate decantatus II 2 hortiam] sacrificium 0 6 inimicus II1 8 uobia T 9 sabiungiter II merebimur ΣΟ: mirebitnr II1 merebitur II2 Υ 11 noncup. II1 inquid II 12 quia II1 (ante solem) 18 bonus et malas II1 malos et bonos O 14 iohannis II1 ihoannes adsequtum 0 15 diem 0 17 est eras. in 0 18 si om. TO bonos it Z malus iustus et iniustus XIII 19 placitam 0 extendit 0 22 ita om. O 24 quoniam] quia T-) [*]( 21* )

324
aea do omni genere peccatorum, sed de capitalibus tantum criminibus dici. a quibus M quisquis extrahere atque emundare noluerit, pro illo in alio loco praedictus apostolus ne orari quidem debere pronuntiat qui scit, inquiens, fratrem suum peccare peeeatam non ad mortem, petet, et dabit ei uitam, peccantibus non ad mortem. est peccatum ad mortem: non pro illo dico at roget. ceterum de illis quae pronuntiantur non esse ad mortem, a quibus etiam hi qui fideliter Christo deseruiunt, quantalibet semet ipsos circumspectione custodiant, inmunes esse non possunt, ita dicitur: si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos decipimus et ueritas in nobis non est, et iterum: si dixerimus quia non peccauimus, mendacem faeimos eam et uerbum eius non est in nobis.

inpossibile namque est quemlibet sanctorum non in istis minutiis, quae per sermonem, per cogitationem, per ignorantiam, per obliuionem, per necessitatem, petaolntatem, pet obreptionem admittuntur, incurrere. quae litet ab illo peccato quod ad Mortem.. dieitur aliena sint, culpa tamen ac reprehensione carere non possunt.