Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed istam humilis paenitentiae uocem in occursum eius pater prosiliens maiore quam emissa fuerat pietate suscepit eumque non contentus minora concedere utroque gradu sine dilatione transcurso pristinae filiorum restituit dignitati. festinandum proinde etiam nobis est, ut ad tertium filiorum gradum, qui omnia quae patris sunt sua esse credunt, per indissolubilem caritatis gratiam conscendentes caelestis illius patris imaginem ac similitudinem recipere mereamur et ad imitationem ueri illius filii proclamare possimus: omnia quae habet pater, mea sunt. quod etiam de nobis beatus apostolus profitetur dicens:

omsia uestra sunt, siue Paulus sine Apollo siue Cephas, sine mundus siue uita siue mors, siue praesentia siue futura: omnia uestra sunt. ad quam [*](4 Luc. 15, 19 10 1. c. 17-19 24 Ioh. 16, 15 25 I Cor. 3, 22 ) [*](1 uenire T 4 post tuus addunt ΠΥΟv: fac me sicnt nnum de mercennariis tuis: quae uerba hic minus quadrare, infra autem recte potita esae manifestum est 5 seliquas 0 ei] et II 6 id est umorum sordibus II 8 horrore 0 tam II1 10 quantum II1 11 et cm. II 14 tnns] tns 0 15 ista II ad istam T patientiae II 16 uoce II2 18 dilectione 0 20 quij quia II1 27 oefhaa S cefiu II chefas 0 hic mnndns T 28 omnia enim uestra Υ Vulg. )

320
similitudinem etiam saluatoris praecepta nos prouocant: estote, inquit, nos perfecti, sicut et pater uester caelestis perfectus est in illis enim nonnumquam solet interrumpi bonitatis affectus, cum aliquo uel tepore uel laetitia uel oblectatione uigor animi relaxatus ant metum ad praesens gehennae aut desiderium subtrahit futurorum.

et est quidem in illis gradus cuiusdam profectus inbaens nos, ut dam uel poenarum metu uel praemiorum spe incipimus uitia declinare, ad caritatis gradum transire possimus, quia timor, inquit, non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem: quoniam timor poenam habet, qui autem timet non est perfectus in caritate. nos ergo diligamus, quia deus prior dilexit nos.