Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Si quis igitur ad perfectionem tendit, de illo primo timoris gradu quem proprie diximus esse seruilem, de quo dicitur: cum omnia feceritis, dicite: quia serui inutiles sumus, ad altiorem spei tramitem gradu proficiente conscendet, qui iam non seruo, sed mercennario conparatur, quia mercedem retributionis expectat et quasi de peccatorum absolutione et poenali timore securus ac bonorum sibi operum conscius, licet placiti praemium uideatur expetere, tamen ad affectum illum filii, qui de paternae indulgentiae liberalitate [*](1 I Cor. 13, 13 16 Prov. 16, 4 24 Luc. 17, 10 ) [*](1 inqvid II manent Π2Υv 2 et caritas O 3 declinare T 5 exsp. II contempnit II 6 karitas O 7 quidquit Σ quiequid II2ΥΟ illi O 8 testari Σ 11 ∗separantur II dispatratur 0 13 te n 15 remunetationea II2 17 salamon 2 (passim) solomon Υ1 18 sno O 90 commouari Υ 22 VI Υ 23 timores II2 29 uidetur O)

319
confidens omnia quae patris sunt sua esse non ambigit, peruenire non potuit.

ad quem etiam ille prodigus, qui cum substantia patris etiam filii nomen amiserat, adspirare non audet dicens: iam non sum dignus uocari filius tuus: post illas enim porcorum siliquas quarum ei satietas negabatur, id est uitiorum sordidos cibos, quia in semet ipsum reuersus et salutari timore conpunctus inmunditiam porcorum horrere iam coeperat ac dirae famis supplicia formidabat, uelut iam seruus effectus etiam mercennarii statura de mercede iam cogitans concupiscit ac dicit: quanti mercennarii patris mei abundant panibus, et ego hic fame pereo. reuertar ergo ad patrem meum et dicam illi: pater, peccaui in caelum et coram te, iam non sum dignus uocari filius tuus: fac me sicut unum de mercennariis tuis.

sed istam humilis paenitentiae uocem in occursum eius pater prosiliens maiore quam emissa fuerat pietate suscepit eumque non contentus minora concedere utroque gradu sine dilatione transcurso pristinae filiorum restituit dignitati. festinandum proinde etiam nobis est, ut ad tertium filiorum gradum, qui omnia quae patris sunt sua esse credunt, per indissolubilem caritatis gratiam conscendentes caelestis illius patris imaginem ac similitudinem recipere mereamur et ad imitationem ueri illius filii proclamare possimus: omnia quae habet pater, mea sunt. quod etiam de nobis beatus apostolus profitetur dicens: